Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Rex Ascalona egressus, hostibus occurrit; ordinantur utrinque acies; procinctus fit ad dimicandum.

Nam, dum haec ita in partibus illis geruntur, dominus rex audiens quod fines ejus longe lateque hostium multitudo diffusa penitus occupaverat, ex Ascalona cum suis egreditur, ac hostibus obviam ire parat: satius ducens, cum hostibus etiam dubio eventu praeliandi fortunam tentare, quam praedam, incendia, suorum stragem sustinere. Egrediens igitur per maritimam oram, littus quoque secutus, ut subito et occultus posset inimicis occurrere, pervenit ad eum locum, ubi Salahadinus e regione erat in campestribus. Quo perveniens, acies omnemque apparatum bellicum, tam equitum quam peditum adversus eum dirigit; ubi adjunguntur ei fratres militiae Templi, qui in Gaza remanserant. Inde instructis ordinibus militum, hostibus obviam ire parant, dumque proficiscuntur unanimes injurias suas ultum iri, incendiis quae ex omni parte intuebantur, et strage suorum audita, in virilem audaciam divinitus accensi, quasi vir unus facti, properant; cum ecce ex adverso non multum distantia hostium agmina contuentur. Erat autem hora diei quasi octava. Salahadinus interea audiens nostros spe pugnandi adventare, timens quem prius videbatur optasse congressum, missis qui suos passim dispersos convocarent; clangore quoque buccinarum et tympanorum strepitu, verbis quoque, sicut in talibus fieri solet, manipulos suos ad conflictum animabat, et dictis vires addere nitebatur. Erat ibi cum domino rege, Odo de Sancto Amando, magister militiae Templi, cum octoginta ex suis; princeps Rainaldus, Balduinus de Ramis, et Balianus frater ejus; Rainaldus Sidoniensis, comes Joscelinus, regis avunculus et senescalcus. Omnes vero quotquot erant promiscuae conditionis, vix trecenti septuaginta quinque inventi sunt. Hi omnes, invocato de supernis auxilio, praevio vivificae crucis ligno mirabili, quod dominus Albertus Bethlehemita episcopus gestabat in manibus, instructis ordinibus, ad dimicandum viriliter se accingebant. At vero interea ad hostium cuneos, qui longius praedas secuti et procurantes incendia discesserant, certatim ex diversis partibus addebantur, fiebatque major numerus; ita quod nisi Dominus, qui non derelinquit sperantes in se, nostros interiore quadam inspiratione clementius erigeret, omnino non solum de victoria, sed et de salute et de libertate desperare cogerentur. Ordinant et ipsi nihilominus acies suas, et juxta militarem disciplinam agmina digerunt, disponentes qui primi aggrediantur, et qui eis sint subsidio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License