Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Committitur pugna; vincitur Salahadinus, et in fugam cum supremo periculo et ignominia vertitur.

Interea, accedentibus hinc inde gradatim bellatorum ordinibus, commissum est praelium, prius casu dubio, sed viribus longe imparibus; postmodum nostris animosius insistentibus, infusa coelitus gratia, quae eos solito redderet fortiores, confractis eorum legionibus, post multam stragem hostes in fugam vertunt. Quis autem esset hostium numerus investiganti mihi et quaerenti diligentius, veridica multorum relatione innotuit, quod viginti sex millia equitum expeditorum, exceptis iis qui summariis insidebant et camelis, intra fines nostros immiserat; ex quibus erant octo millia egregiorum, quos ipsi lingua sua Toassin vocant; reliqua vero decem et octo millia erant gregariorum, quos ipsi appellant Carnagolam. De egregiis autem erant mille, qui omnes induti croceis super loricas examentis, Salahadino concolores, eidem familiarius ad tutelam proprii corporis assistebant. Solent enim Turcorum satrapae et majores principes, quos ipsi lingua Arabica vocant emir, adolescentes, sive ex ancillis natos, sive emptos, sive capta in praeliis mancipia studiose alere, disciplina militari instruere diligenter; adultis autem, prout cujusque exigit meritum, dare stipendia et largas etiam possessiones conferre; in dubiis autem bellorum eventibus, proprii conservandi corporis solent his curam committere et de obtinenda victoria spem habere non modicam: hos lingua sua vocant Mameluc. Hi assistentes domino suo perseveranter, unanimiter ab eo nitebantur propulsare injurias, et usque ad mortem non destituere. Hi sane in conflictu perseverantes, quoadusque fugeret dominus eorum, unanimiter perstiterunt; unde contigit quod, caeteris fuga elapsis, hi pene omnes occumberent. Conversis itaque hostibus in fugam, insecuti sunt nostri usque dum, inclinata jam die, nox irrueret; ab eo loco, qui dicitur Mons Gisardi, usque ad paludem illam, quae vulgo dicitur Caunetum Esturnellorum. Toto autem illo fugae tempore et spatio, non desiit hostium strages fieri continua, per duodecim vel amplius milliaria; nec de omni numero superfuissent aliqui, nisi nox importune irruens, persequentium gladiis eripuisset. Ut autem expeditius possent fugiendo saluti consulere, abjectis armis et vestibus, sarcinis expositis, relictis infirmioribus, qui fortiores erant et equorum velocium sessores, fugiendo pro viribus, beneficio noctis imminentis, neci subtracti sunt; alii autem omnes aut capti, aut gladiis interempti, graviores exitus sunt consecuti. De nostris autem in primo conflictu quatuor aut quinque occubuerunt equites; pedites autem ad certum, quem nos ignoramus numerum Pervenientes autem, qui fuga fuerant elapsi, usque ad praedictam paludem, si quid residuum erat oneris, loricas videlicet et caligas ferreas, in carectum aquae et in ipsam aquam projecerunt interius, ut et ipsi expeditius incederent, et arma in aquis projecta, nostris nullo tempore possent esse aut usui, aut victoriae signo. Quorum tamen utrumque nostri postea sunt plenius assecuti; nam inhaerentes eorum vestigiis et nocte instante, et sequenti die, et praedictum arundinetum diligentius perscrutantes, paludem quoque ipsam contis et uncis percunctantes, quidquid illi occultaverant, celerius repererunt. Audivimus a quibusdam fide dignis, quod centum inde viderant una die loricas extrahi, exceptis galeis et ocreis ferreis, et minoris ponderis rebus, utilibus tamen et pretiosis. Collatum autem nobis est hoc tam insigne et saeculis memorabile beneficium, divinitus, anno domini Balduini quarti tertio, mense Novembre, VII Kal. Decembris, die festo Sanctorum martyrum Petri Alexandrini et Catherinae virginis. Reversus autem dominus rex Ascalonam, exspectavit quousque suos reciperet, qui diversis itineribus insecuti fuerant fugientes, quos infra dies quatuor recollegit. Videre erat redeuntes, manubiis onustos, mancipia trahentes, camelorum armenta, equos, tentoria referentes, exsultantes secundum Prophetae dictum: Quasi victores capta praeda, quando dividunt spolia (Isa. IX, 3).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License