Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Pluviarum intemperies et frigus insolitum eos qui ex acie fugerant, fatigant supra vires; occiduntur ex eis innumeri, capiuntur quamplures. Rex Hierosolymam victor revertitur.

Accessit et aliud, in quo manifeste innotuit praesentem esse divinam nobis clementiam; nam sequenti die, et per decem dies continuos, tanta vis imbrium, tanta algoris praeter solitum violentia incubuit, ut vere credi posset, etiam ipsa contra eos conjurasse elementa. Equos nimirum omnes amiserant, quibus per illud triduum, quo in finibus nostris moram fecerant, nec cibum, nec potum, nec ullam indulserant requiem; item indumenta et vestium genera quaelibet, ut praemisimus, omnino a se rejecerant. Accedebat ad miseriarum cumulum, quod nec victum penitus habentes, frigore, inedia, viarum taedio et laboris insueti pondere tabescebant. Reperiebantur ex eis passim aliquando plures, aliquando pauciores, in quos quamvis etiam impotens et debilis, impune poterat pro suo arbitrio desaevire; ignari enim locorum ex eis plerique, putantes domum redire, nostris se vicis aut viatoribus, aut eos quarentibus offerebant. Arabes interea, infidum genus hominum, videntes quidem casum qui Turcis acciderat, ad illos properant, quos superius cum sarcinis apud Laris civitatem diximus relictos, quos nuntiata suorum strage territos, in fugam vertunt; eos quoque nihilominus, qui quocunque casu nostrorum manus evaserant, durius insequuntur; et qui a nobis elapsi videbantur, illis dabantur ad praedam; ita ut impletum videretur illud propheticum: Residuum locustae, comedit bruchus (Joel. I, IV). Id enim moris huic generationi nequam esse dicitur, ut sub quocunque duce ingrediantur ad praelia, anceps soleant declinare certamen; et quandiu bellorum dubius est eventus, de remoto conspicere; demumque adhaerere victoribus; victos vero tanquam hostes insequi et de eorum locupletari spoliis. Igitur per dies multos de silvis, de montibus, de ipsa etiam solitudine educebantur captivi; aliquando etiam sponte nostris occurrebant, satius arbitrantes carceri et vinculis mancipari, quam frigore et inedia tabescere et cruciari. Interea dominus rex praeda et manubiis, lege belli distributis, votivas gratiarum actiones pro collatis sibi a Domino beneficiis soluturus, Hierosolymam properavit. Salahadinus autem, qui cum tanta superbia et tam multiplici equitatu ascenderat, divina percussus manu, vix cum centum equitibus reversus est; ipse quoque camelo invectus dicitur. Intueri libet et considerare interius, divini hujus muneris largitatem; et quomodo in nobis exhibita nobis liberalitate, hanc universam sibi voluit pius consolator gloriam vindicare. Nam, si praesenti operi divinitus procurato, comes Flandriae, princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, et illa militiae multitudo quae aberat, interfuisset, more imprudentum, et qui solet in prosperis irrepere fastus, etsi non verbo, saltem cogitatione non vererentur dicere: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia (Deut. XXXII, 27). At nunc juxta verbum suum, quod scriptum est: Ego gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8); reservata sibi penitus auctoritate et gloria, non in multitudine, sed paucorum usus ministerio; et Gedeonis innovans clementer miracula, innumeram stravit multitudinem; significans quod ipse sit, et non alius, cujus beneficio unus persequitur mille, et duo fugant decem millia. Ei ergo ascribatur, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. I, 17); quia non est in hoc praesenti articulo, quod operibus suis imputare possit homo. Divinae enim gratiae munus est et non meritis exhibitum: Tuum est opus, Domine, extendisti enim manum tuam, et devoravit eos terra (Exod. XV, 12); in multitudine gloriae tuae deposuisti omnes adversarios meos (ibid., 7).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License