Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Salahadinus regionem ingreditur Sidoniensem; rex convocatis regni viribus, hostibus occurrit.

Sequenti mense, cum jam praedictus Salahadinus, bis jam vel eo amplius in pago Sidoniensi violenter esset ingressus et libere satis, nemine cohibente, quaedam incendia, hominum quoque stragem exercuisset, adjecit iterato introire; locatisque castris inter urbem Paneadensem, et fluvium Dan, excursores praemiserat frequenter qui praedas agerent, incendia procurarent. Ipse autem, quasi pro subsidio, castra non deserens, eorum reditum et aggressionum eventum exspectabat. Nuntiatum est interea domino regi, quod ita per fines nostros Salahadinus desaeviret; qui, assumpto sibi Dominicae crucis ligno convocatisque suis, quoscunque colligere undecunque potuit, ad urbem properat Tiberiadensem: inde per oppidum Sephet, per urbem antiquissimam Naason, ad praedictum Toronum cum suis pervenit. Ubi, frequentibus nuntiis intercurrentibus pro certo comperit Salahadinum cum exercitu suo adhuc in eodem perseverare loco; suos autem levioris armaturae milites, qui praemissi fuerant, agros Sidoniensium hostiliter depopulari, caedes, incendia, praedas exercere. Habita itaque deliberatione, placuit omnibus, hostibus obviam ire. Inde ergo, juxta condictum contra Paneadem exercitum dirigentes, perveniunt ad vicum qui dicitur Mesaphar; unde quia in summis montibus situm est, prospicere erat totam subjectam regionem usque ad radices Libani; castra quoque hostium dabatur eminus intueri. Patebant quoque nihilominus prospectibus singulorum, inimicorum discursus et incendia. Descendentes igitur nostri per montis declivum cum festinatione, turmas peditum secum trahere non poterant; fessi enim erant oppido viae longinquitate, nec poterant equites passibus adaequare. Unde cum paucis peditibus, qui agiliores inventi sunt, in planitiem quae statim montibus subjecta est, devenerunt in eum locum, qui vulgo Mergium appellatur. Per aliquot igitur horas, ut plenius deliberaretur quid facto opus esset, ibi substiterunt. Interea Salahadinus de subito regis adventu aliquantulum perterritus, timens suis excursoribus, quos quasi a se et suis videbat exclusos; timens item ne in castra irruerent, impedimenta, sarcinas et omnem supellectilem inter murum et antemurale vicinae urbis comportari praecipit, ut ad quemlibet belli eventum expeditior inveniatur. Succinctus ergo, et dubius plurimum, rei exitum praestolabatur. Verum excursores qui praedatum ierant, audito nostrorum adventu, perterriti, postpositis aliis optimum ducunt, si suorum agminibus possint aggregari. Transmisso ergo flumine, quod per medium dividit Sidoniensium agros et praedictam planitiem, in qua diximus nostros esse, occurrunt nostris: ubi inito cominus praelio, nostri statim, propitio Domino, fiunt superiores; multisque interfectis et ad terram dejectis, pluribus in fugam versis, hostes ad castra suorum se conferre nituntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License