Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Committitur pugna; nostri vincuntur; capiuntur ex eis quamplures.

Dum haec ita se haberent, Odo magister militiae Templi et cum eo comes Tripolitanus, deinde alii sequentes, collem quemdam sibi obvium ascenderunt, flumen habentes ad laevam; a dextris vero erat eis planities maxima et castra hostium. Audiens ergo Salahadinus suos gravari, expositos periculo, neci quoque datos, parat eis subsidium ministrare; in quo proposito dum fixus maneret, ecce suos qui evaserant, fugientes, videt: quibus occurrens, cognito rei statu, animos verbis addit, in aciem revocat; nostris quoque insequentibus et nimium securis, subito se immergit. At vero pedites nostri de spoliis eorum qui interfecti fuerant, ditati, putantes nihil superesse ad consummatam victoriam, secus ripam fluminis castrametati, quieti consederant; equites vero hostes super se, quos devictos putabant, reparatis viribus videntes irruere, non habentes ferias vel otium, ut juxta militarem disciplinam, acies instruerentur, ordinarentur agmina, ordine confuso decertantes, resistunt ad tempus, et hostium perseveranter sustinent impetus. Tandem viribus impares, nec se cum dispersi essent inordinatius, mutuo juvantes, in fugam versi succumbunt turpiter. Cumque satis commode hostes insequentes, per alia loca possent declinare et in tutum se locare, peccatis nostris exigentibus, deteriorem deliberationis partem secuti, in angustias scabris rupibus obsitas, et penitus exitum negantibus se immergunt: ubi nec ad anteriora procedere, nec nisi cum mortis periculo, per hostium manus redire dabatur; qui fluvium transierunt vitae et saluti consulentes, ex maxima parte, in municipium proximum cui nomen Belfort, se contulerunt; alii flumen transeuntes et ulteriorem ripam secuti, versus Sidonem euntes, confusi praelii aestum periculosum declinaverunt. Quibus cum dominus Rainaldus Sidoniensis cum suis, qui ad exercitum festinabat, occurreret, intellecto quod acciderat infortunio, eis etiam monentibus, Sidonem reversus est. Quod factum, in illa die, multiplex damnum creditur intulisse. Verisimile est enim, quod si in castrum suum continuato itinere se recepisset, cooperantibus oppidanis et rusticis locorum peritis, multos eripuisset hostibus, qui nocte illa in cavernis, in rupibus latentes, sequenti mane discurrentibus et cuncta perlustrantibus inimicis, inventi, capti, vinculis mancipati sunt. Dominus autem rex, quorumdam fidelium suorum fretus auxilio, evasit incolumis. Comes quoque Tripolitanus, cum paucis Tyrum pervenit. Capti sunt ibi de nostris, Odo de Sancto Amando, militiae Templi magister, homo nequam, superbus et arrogans, spiritum furoris habens in naribus, nec Deum timens, nec ad hominem habens reverentiam. Hic, juxta multorum assertionem, damni praedicti et perennis probri occasionem dicitur dedisse; qui eodem anno quo captus est, in vinculis et squalore carceris, nulli lugendus, dicitur obiisse. Balduinus quoque de Ramis, nobilis vir et potens; Hugo quoque de Tiberiade, domini comitis Tripolitani privignus, adolescens bonae indolis, et acceptus plurimum: et alii multi, quorum nomina non novimus, nec numerum, capti sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License