Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Rex sororem suam juniorem, Henfredo tertio uxorem tradit. Constantinopolitanus imperator vita defungitur.

Eodem mense, dominus rex sororem suam, vix annorum octo, cuidam adolescenti Henfredo nomine, despondit. Hic tertius Henfredus, junioris Henfredi filius fuit ex Stephania Philippi Neapolitani filia: qui secundus Henfredus, senioris Henfredi de Torono regis constabularii, cujus supra saepius fecimus mentionem, fuit filius; cujus avus maternus, videlicet Philippus, dominus fuit Arabiae secundae, quae est Petracensis, qui locus hodie vulgo Crach et Syriae Sobal, qui locus hodie montis Regalis; quarum utraque est trans Jordanem. Hic postea conversus, factus est magister militiae Templi. Tractante ergo et plurimum elaborante principe Rainaldo, matris ejusdem pueri jam puberis, tertio marito, celebrata sunt Hierosolymis praedicti adolescentis et sororis domini regis sponsalia. Commutavit praeterea patrimonium suum, quod in finibus Tyri per mortem avi paterni haereditario jure ad se fuerat devolutum, Toronum videlicet, et Castellum novum et Paneadem, cum pertinentiis suis, cum domino rege certis conditionibus; quarum tenor in Archivis regiis, nobis dictantibus, per officium nostrum, continetur introductus.

Eodem mense, tertia mensis die, vir eminentissimus et immortalis memoriae, omnium principum terrae munificentissimus, dominus Manuel Constantinopolitanus imperator, onere carnis deposito, animam coelo reddidit; cujus memoria in benedictione, cujus eleemosynas et beneficia largissima enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. Defunctus autem dicitur anno imperii sui quadragesimo, vitae vero (quantum adhuc nosse datur) quadragesimo primo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License