Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Populus Latinorum, qui in galeis se receperat, insulas et loca maritima hostiliter depopulatur.

Verum non omnino, tantum et a saeculis inauditum facinus impune commisisse dicuntur. Nam qui, ut praemisimus, in galeis exierant, et qui postmodum eos aliis navibus sunt subsecuti, habentes secum multitudinem maximam et classem non modicam, circa urbem, satis in vicino se collegerant, rei exspectantes exitum. Qui, postquam plenius cognoverunt quod ii qui in civitate tumultum excitaverant, eorum succenderant regiones; uxores quoque et liberos et omnem familiam partim gladio, partim consumpserant incendio, justa indignatione commoti, exarserunt in iram. Et cupientes vehementi fervore, ultum iri suorum sanguinem, circuierunt utrumque Hellesponti littus, ab ostio maris Pontici, quod ab urbe Constantinopolitana distat triginta milliaribus, usque ad ostium maris Mediterranei, quod ab eadem distat milliaribus ducentis, urbes et quaelibet municipia in utroque sita littore, comprehendentes violenter, et eorum habitatores ferro perimentes universos; sed et monasteria, quae tam in utroque ejusdem maris littore, quam in insulis modicis, quae per illud mare dispersae sunt, sita erant, pervadentes, pseudomonachos et sacrilegos eorum sacerdotes, in ultionem fraterni sanguinis, gladio peremerunt, ipsa monasteria cum iis qui ad ea confugerant, succendentes. Ex quibus locis, infinitas auri, argenti, gemmarum et holosericorum dicuntur extraxisse copias; unde damnum rerum amissarum, et dispendia bonorum suorum multiplici fenore sibi poterant recompensare. Nam praeter monasteriorum divitias innumeras et thesauros infinitos, quos a multis retro congesserant temporibus, cives Constantinopolitani ingentia ibidem deposuerant auri et caeterarum gazarum pondera; quae omnia secum deferentes, et maris illius deserentes angustias, inter Seston et Abydon, urbes antiquissimas et maritimas, mare ingressi sunt Mediterraneum; littora Thessaliae, et mari adjacentium provinciarum urbes et oppida perlustrantes diligentius, et cuncta incendio et rapinae tradentes, stragem innumeram operati sunt. Sed et galeas alias a prioribus circa Chrysopolim, urbem Macedoniae, dicuntur reperisse decem, aliasque in locis aliis quamplures: unde sibi classem maximam et Graecis omnino formidabilem, in eorum perniciem dicuntur ordinasse. Alii vero, qui stragem et rapinam abominabantur operari, cum uxoribus et liberis, et residuo substantiolae suae, naves ingressi, quarum illis multus occurrebat numerus, a praedicto declinantes exercitu, ad nos in Syriam descenderunt. Andronicus interea urbem pro votis obtinens et nullum habens contradictorem, imperatorem cum futura uxore, regis Francorum filia in die festo Pentecostes, solemniter fecit coronari, omnem ei exhibens reverentiam; sororem quoque et sororis maritum, simul et matrem imperatoris, intra septa palatii, adhuc tractans humanius; ipse tamen tam in urbe quam extra, quaelibet imperii negotia, pro suo libere disponens arbitrio; timetur tamen, ne hanc fraude palliata, personis exhibeat humanitatem, quousque imperio paulatim occupato et subjectis omnibus, liberius ostendat qualem circa eos gerat voluntatem. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, mense Aprili.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License