Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Idem fines nostros violenter ingreditur; apud castrum Forbelet pugna committitur, ancipiti victoria.

Salahadinus interea congregata ex universis finibus suis, super ea, quam ex Aegypto proficiscens secum transtulerat, militia, propositum habens ut fines nostros ingrederetur, ad eum locum accessit, qui dicitur lingua eorum Raseline, quod interpretatur caput aquae. Is autem locus a nostris finibus et ab urbe Tiberiadense modicum distare dicitur. Ubi cum per dies aliquot moram fecisset, subito fines nostros ingressus est, in loco qui dicitur Cavam, inter duo flumina, qui a Tiberiade vix distat quatuor milliaribus, castrametatus. Quod ubi nostris per exploratores cognitum est, ad urbem praedictam sub omni celeritate exercitum dirigunt, ut militares copias, quae ad ejus loci et finitimorum municipiorum tuitionem, Saphet videlicet et Belveir, deputatae erant, secum assumerent, hostem protinus insecuturi. Porro comes Tripolitanus, vir prudens et in armis strenuus, et in re militari plurimam habens experientiam, duplici tertiana ibidem periculosissime laborabat; unde nostris, qui de ejus consilio et providentia plurimum praesumebant, multa accrevit moestitia, eo quod tanti principis solatio, in tanto necessitatis articulo, fraudarentur. Convocatis tamen ex locis finitimis auxiliaribus copiis, erectis vexillis hostem insecuti sunt. Salahadinus vero nostrorum audiens adventum, transito Jordane, cum suis expeditionibus in partes Scytopolitanas se contulit. Est autem Scytopolis tertiae Palestinae metropolis, inter montes Gelboe et Jordanem, in campestribus et agro sita irriguo, quae alio nomine dicta est Bersan, cujus praerogativa Nazarena hodie, quae in eadem dioecesi sita est, gaudet ecclesia; nam urbs praescripta raro hodie incolitur habitatore, ad instar modici redacta oppidi. Ad quem locum pervenientes hostium cunei, praesidium modicum quod ibi est in paludibus situm, coeperunt fortiter impugnare; sed resistentibus viriliter oppidanis, videntes quod non proficerent, versus castrum novum, cui nomen est hodie Belveir, inter praedictam urbem et Tiberiadem in montibus situm, ut nostris occurrerent, acies direxerunt. Nostri vero Jordanis fluenta secuti, ubi ad praedictum pervenerunt locum, deserentes vallem, ascenderunt in montes; multa tamen immensi caloris, qui supra modum proficiscentibus incubuerat, incommoditate fatigati; ubi noctem illam, vicinis hostibus suspectam, continuatis excubiis transegerunt: mane facto, descendentes in planitiem, quae inter praedictum oppidum et vicum, cui nomen Forbelet, hostes viderunt circumpositos, in tanta multitudine, quantam videre non consueverant. Dicebatur enim a senioribus regni principibus, quod a primo Latinorum in Syriam introitu, nunquam tantas vidissent hostium copias. Eratque numerus expeditorum ad pugnam, quasi ad viginti millia; nostri autem equites vix reputabantur septingenti. Erat autem Salahadino et principibus ejus, una et communis intentio, nostros ex omni parte vallare, ut nec unus evadere posset; nam de jam dicta multitudine praesumentes et nostram contemnentes paucitatem, quod eis nostri possent resistere nullatenus arbitrabantur. Verum ei, cui non est difficile in paucis majorem superare multitudinem, aliter visum est. Nam praevia misericordis Dei clementia, licet eorum respectu, nostri nulli viderentur, tamen ordinatis juxta militarem disciplinam agminibus et in hostium cuneos, solita irruentes animositate et hostium impetus multa sustinentes constantia, in eo conflictu superiores inventi sunt; licet multi de nostris, quos nominatim tangere supersedemus, ignominiosissime, et cum perpetuo probro, bellicis sudoribus se subtraxerunt. Optime se habuerunt illa die, strenue et viriliter decertantes, Balduinus Ramatensis et Balianus frater ejus. Sed et Hugo junior, domini comitis Tripolitani privignus, cum acie Tiberiadensium, memoriam ea die meruit in benedictione celebrandam; qui, licet esset adolescentior, tamen supra illius aetatis vires, cum acie supradicta, cui praeerat, tres hostium cuneos violenter effregit et convertit in fugam, ad suos, per Dei gratiam, rediens illaesus. Ceciderunt in eo conflictu de nostris, ex equestri ordine pauci, sed sanctorum adepti consortium; de popularibus vero, plures; hostium autem major facta est strages; sed et de principibus eorum ceciderunt aliquot, quorum caede consternata pars adversa, campum deseruere certaminis. Sed nec illud praetereundum est cum silentio, quod tant per eos dies praeter solitum fuit caloris inclementia, quod ex utroque exercitu non pauciores caumatis ceciderunt importunitate quam gladio. De numero autem interemptorum hostium, nihil certum colligere potuimus; nam, ut suorum casum nostris occultarent, eos qui in acie ceciderant, secum deportabant; quos sequenti nocte in castris occulte sepelierunt, ne eorum manifestatus interitus, nostros redderet fortiores. Dicimus tamen, utroque supradicto casu, de eis quasi ad mille cecidisse. Quo facto, videns Salahadinus, quod praeter spem ei acciderat, et quod duriores, quam esset arbitratus invenisset adversarios, confusus, transito iterum Jordane, reversus est ad propria, in eodem loco, unde egressus fuerat, denuo castrametatus. Nostri vero, revocatis agminibus, ad fontem Seforitanum, unde prius egressi fuerant, reversi sunt. Quo itinere quidam. Dominici Sepulcri canonicus, Balduinus nomine, ecclesiae ejusdem thesaurarius et vivificae crucis bajulus, caloris immensitatem non ferens, delatus in lectica, sub monte Thabor, juxta torrentem Cyson, exspiravit. Sed et alter quidam ejusdem ecclesiae frater et canonicus, Gaufridus videlicet de Novo vico, qui praedicto Balduino in eo itinere deputatus erat ad solatium, dum alienis rapitur studiis, in praedicto conflictu sagitta confossus interiit; Dignum est enim, ut qui gladium accipit, juxta verbum Domini, gladio debeat perire (Matth. XXVI, 52).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License