Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Idem classe vocata ex Aegypto, urbem obsidet Berythensium.

Domino igitur rege cum suis expeditionibus ad locum supradictum reverso, Salahadinus aegre ferens nimium, quod ita ejus et suorum evacuatus esset conatus, iterum convocat copias; iterum omnia percurrit argumentorum genera, anxie cum suis deliberans, quomodo iterum nostris recidiva posset inferre gravamina. Videns autem quod nulla via commodius nostros posset opprimere, quam si ex pluribus partibus nostros attentaret molestare, fratri quem suorum procuratorem negotiorum reliquerat in Aegypto mandat et districte praecipit, quatenus sub celeritate classem ab Alexandri et universa Aegypto dirigat in Syriam, significans ei propositum, quod in votis haberet, classe recepta, Berythensium urbem, tam per mare quam per terras obsidione vallare; et ne regni populus ad ejus liberationem cum rege posset accelerare, eidem praecipit ut, collectis equitum viribus, quae in Aegypto erant residuae, ipse etiam ab austro ingrediens, omnem circa Gazam, et Ascalonam, et Darum, quae sunt regni nostri oppida novissima, Aegyptiacam respicientes dioecesim, regionem depopulaturus ingrediatur. Haec autem eo tractabat studio, ut dum regni pars illis qui ab Aegypto irrumperent, tentarent occurrere, debilitatis caeteris et factis paucioribus, ipse urbem obsessam acrius et liberius impugnaret. Factumque est juxta mentis illius conceptum et mandati formam. Nam infra paucos dies et classis navium rostratarum triginta juxta condictum adfuit; et frater quas in universa Aegypto contrahere potuit, circa Darum introduxit copias. Ipse autem ut adveniente classe paratior inveniretur, in eam regionem quae vulgari appellatione dicitur vallis Bacar, expeditiones dirigit, constitutis exploratoribus super montes illos qui medii sunt inter regionem praedictam et agrum Berythensium, in mare prominentes, qui de adventu galearum ipsum redderent instructiorem. Ipse autem, hoc intervallo, ex locis adjacentibus pedestria convocabat auxilia, et quae ad futuram obsidionem arbitrabatur necessaria sollicitus procurabat. Nec mora, circa Augustales Kal. saepedicta classis in littore appulit Berythensium; quod ut praedicto Salahadino, per deputatos ad hoc specialiter, nuntiatum est exploratores, illico sine mora, superatis mediis montibus, de quibus praemisimus, universas expeditiones suas demisit in campestria; et urbem saepe nominatam, prout diu ante destinaverat, undique vallat obsidione. Nostris autem qui ad Sephorum in castris erant, varius de Salahadini proposito rumor ferebatur, dicentibus aliis quod urbem Berythensium sicut pro certo patuit, obsidere decrevisset; aliis vero asseverantibus, quod circa obtinendam Halapiam, tota ejus anhelabat intentio; nonnullis etiam astruentibus quod domino Mussulae, magnifico et potenti Turcorum satrapae, qui ejus quaedam oppida circa Euphratem obsidere dicebatur, tentabat occurrere. Verum, dum hic sermo tam dubius in castris verteretur, adfuit nuntius, verbi ambiguitatem dirimens, qui urbem Berythensium procul omni dubio asserebat obsessam. Adfuit nihilominus et a parte australi nuntius, qui ejusdem Salahadini fratrem, cum ingentibus copiis, fines nostros circa Darum invasisse, et triginta sex levis armaturae milites, quos Turcopulos appellant, interfecisse, et quaedam succendisse suburbana nuntiaret pro certo. Quo comperto, rex habita cum principibus deliberatione, eligit morbo periculosiori occurrere, et urbem obsessam ab ingruente molestia liberare; nam ei suae sufficere non videbantur copiae, ut utrumque hostem a suis finibus eodem momento posset arcere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License