Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Rex fines Damascenorum hostiliter depopulatur.

Rex igitur et regni nostri principes, videntes regionem hostium, viribus destitutam militaribus, arbitrati, sicut et merito videri poterat, quod nocendi hostibus optata pateret occasio: eoque amplius indignati, quod tantam ejus qui abierat, notabant superbiam, quod contemptis regni viribus, ut regna sibi vindicaret extera, proficiscens, cum rege nec treugam nec foedus inierat; communicato consilio, collectis regni viribus, assumpto sibi vivificae crucis ligno pretioso, domino quoque patriarcha eos prosequente, hostium fines ingressi sunt, regionem pro viribus depopulaturi. Pertranseuntes ergo Traconitidem regionem, quae Bostrensis dioeceseos pars est non modica, Syriam minorem, cujus caput est Damascus, ingressi, et ad orientalem ejus plagam contendentes, locum celebrem et famosum, Zora nomine, multis refertum habitatoribus, qui a Damascena non multum distat urbe, violenter effregerunt; et inde regionem perlustrantes ex parte plurima, loca suburbana quae vulgo Casalia dicuntur, suppositis ignibus et aliis, quibus poterant, nocendi artibus dejecerunt. Regionis autem habitatores, praecognito nostrorum adventu, cum gregibus et armentis, cum liberis et uxoribus ad loca se contulerant munitiora. Unde factum est, ut praedae et manubiarum aut nihil, aut modicum secum nostri reportaverint; fruges tamen et caetera vitae necessaria, quae illi abeuntes secum transferre non poterant, nostri vel incendio, vel aliis quibus id modis fieri poterat; consumpserunt. Redeuntes vero depopulando universa quae occurrebant, juxta nobilem illius regionis metropolim, Bostrum nomine, quae vulgari appellatione dicitur Bosseret, habuerunt transitum. Ubi cum de effringendo ejusdem civitatis suburbio, inter nostros tractatus haberetur, videntes quod id subito fieri non posset, sed moram exigeret diuturniorem, quam tamen non dabat aquarum inopia, ad redeundum se praeparant, sibi et equis et jumentis omnibus sitis formidantes importunitatem. Est enim regio praedicta, arens prorsus et inaquosa; fontes, rivos et flumina non habens penitus; hibernis enim mensibus lacunis solent aquas colligere pluviales, et eas tota conservare diligentia, ad usus necessarios per annum integrum, calore solis, et assiduitate limi cui superjacent, factas insipidas. Has etiam adventu nostrorum praecognito, effractis lacubus, aut emiserant, aut immissis corruperant immunditiis, ne pertransiens exercitus moram ibi posset nectere; sed neque depopulationem quantam vellent exercere, temporis patiebatur pars illa; jam enim fruges, et caetera illa quae incendium solet consumere, congesserant in horrea, quae in specubus subterraneis regio illa habere consuevit; quas etiam terra coopertas et arte occultatas multa, difficile erat invenire; sed etsi quid reperiebatur in areis, id exutum stramine et mundatum a palea, non facile admittebat incendium, gravi solitudine ignem non admittente. Vixque aliud areis damnum poterant inferre, quam ut fruges dispergerent; et ad opus equorum, abeuntes secum deferrent. Multi tamen artem nocendi quaerentes, aliunde stramina, aliunde paleas frugibus immiscebant jam purgatis, ut facilius admittere possent incendia. Residuum autem militiae, quam in eadem regione Salahadinus abiens dereliquerat, quoniam de viribus non praesumebant eatenus ut cum nostris auderent congredi, vel eis de proximo ministrare impedimentum, gregatim de remoto sequebantur, ut circa abeuntis exercitus posteriora, aliquid possent latenter moliri. Sed neque sic nostris impedimentum ministrare potuerunt, aut laedere totum vel partem exercitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License