Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Rex iterum fines Damascenorum cum suis expeditionibus ingreditur.

Modico autem, post hoc, interjecto temporis intervallo, id est Decembre proxime subsecuto, videntes nostri quod Salahadinus non redierat, et adhuc majoribus negotiis impeditus, circa partes Mussulae detineretur occupatus; nolentes opportunitatem amittere, quam idem de sua absentia ministrabat, iterum convenientes, communicato regni consilio, apud Caesaream urbem maritimam condicunt unanimiter, et communi decernunt voluntate, ut collectis regni viribus et praeparatis ad dies quindecim, tam ad usus hominum quam jumentorum necessariis, fines hostium iterum egrediantur, porrectam occasionem non neglecturi. Facta ergo expeditione occulta, in qua solos equites secum habuerunt, ab hostium finibus Bostro adjacentibus, sicut ab initio condictum fuerat praedam in gregibus et armentis, nec non a mancipiis quampluribus, secum traxerunt, cum omni incolumitate redeuntes ad propria. Cui negotio, quoniam a partibus Tiberiadensibus et profectum habuerunt, et ad easdem partes regressum, dominus comes Tripolitanus praefuit. Quinta decima vero demum die, rex cum universis regni principibus, equitumque ac peditum copiis, quas regnum pro tempore ministrare potuit, assumpta secum cruce Dominica, juxta Tiberiadem, secus mare Galileae, in loco cui nomen Castelletum, adfuit, et exinde, per locum, cui nomen vadum Jacob, fluvium pertransiens, hostium regionem ingressus est. Unde progrediens exercitus, Libanum a sinistris deserens, et loca planiora secutus, prius locum cui nomen Bettegene, cum adjacentibus viculis, partim incendio, partim ruina dejecerunt funditus, universa ejus bona, modis variis tradentes exterminio. Consequenter vero continuato itinere, ad locum pervenerunt, cui nomen Daria, quae ab urbe Damascena vix quatuor aut quinque distat milliaribus, quam etiam cum adjacentibus viculis eodem modo depopulati sunt. Regionis autem incolae, partim ad juga Libani se contulerant, partim confugerant Damascum. Unde in tota regione, vix unum de hostibus valuerunt comprehendere; de nostris tamen quosdam qui pabulatum egressi, incaute se habebant, amisimus. Egressi enim ab urbe Damascena equites nonnulli, de equorum velocitate fidentes, exercitum eminus aliquando praeibant, aliquando subsequebantur, exspectantes, si nocendi tempus aut locum invenirent; qui in nostros, de quibus praediximus, irruentes, more hostili in eos versati sunt, universos obtruncantes. Cives autem Damasceni ab urbe egressi, junctis agminibus circ pomeria, quae urbi adjacent plurima, conglobati, nostrorum cohortes eminus contemplabantur, procedere non audentes. Factumque est ita, quod neque nostri in eos, neque ipsi in nostras expeditiones attentaverunt irruere; sed abeuntibus nostris, ipsi in urbem se receperunt. Nostri vero regione, ut praedictum est, decursa et damno illato, ut praediximus, sine difficultate et impedimento, reversi sunt ad propria, domino rege Tyrum, ut ibi Dominicae Nativitatis nobiscum solemnia celebraret properante




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License