Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Census in regno colligitur, quo contra futuros casus regnum se tueatur.

Interea de Salahadino, rumor incertus ferebatur, dicentibus aliis, quod in Mesopotamia circa partes Mussulae multum proficeret, et sibi regionem subjugaret universam. Aliis autem dicentibus, quod universi Orientalis tractus principes convenerunt, ut eum ab illis regionibus expellerent violenter; et eas partes, quas ipse dolis et interventu pecuniae sibi vindicaverat, ab eo revocarent. Nobis autem valde suspectus erat ejus profectus; et ne majus susciperet incrementum, eramus plurimum solliciti, timentes ne multiplicatis viribus ad nos rediret fortior. Unde factum est, quod subsequente Februario, convenerunt regni principes universi, apud Hierosolymam, de rerum statu, qui praesens erat, consilium habituri. Multum enim, ut praedictum est, de ejus reditu timebatur: unde et anxie magis omnia resistendi argumenta, se nitebantur attollere. Factum est igitur post multas deliberationum partes, quod de universorum placuit consilio, ut census de universis regni finibus colligeretur, unde necessitatis tempore, equitum peditumque copias habere possemus; ut rediens praedictus hostis, nos ad resistendum paratos inveniret. Rex enim et alii principes, in tantam descenderant egestatem, quod ad complenda debita munia, omnino erant insufficientes. Collecta est ergo de publico pecunia, cujus descriptionis quis fuerit modus, ex rescripti, quod super eo negotio factum est, serie, plenius innotescet, quod sic habet: Haec est forma colligendi census, qui de communi omnium principum, tam ecclesiasticorum quam saecularium, et de assensu universae plebis regni Hierosolymorum, pro communi utilitate ejusdem regni, contra imminentes necessitates, colligi debet. Decretum est publice, quod in qualibet civitate regni, quatuor eligantur viri prudentes et fide digni qui et ipsi juramento corporaliter praestito, quod in praesenti negotio bona fide debent versari, primum pro se debent dare, deinde alios ad id ipsum compellere, de singulis centum Bizantiis, quos habent, vel eorum valens, sive in rebus penes se constitutis, sive in debitis quae sibi debentur, Bizantium unum; de redditibus vero, de singulis centum Bizantiis, Bizantios duos. Debent autem circa alios compellendos ita se habere, quod unumquemque de civibus, seu habitatoribus civitatum, vel locorum quibus praesunt, juxt id quod eis videbitur bona fide, quod eorum substantia valeat, unicuique secundum possibilitatem suam injungere secrete, quid ad praedictam collationem solvat. Quod si ille cui injunctum est quantum debeat dare, dixerit, se gravatum esse, et supra vires ei injunctum esse, afferet juxta propriam conscientiam quantum ei videbitur, quod sua mobilia valeant, et praestito juramento, quod amplius non debeat dare, juxta dictam conditionem recedet quietus. Illi autem quatuor tenebuntur ex debito juramenti secretum tenere, quidquid a civibus eis oblatum fuerit, sive magnum, sive parvum; et divitias sive paupertatem eorum tenebuntur ex juramento non detegere. Hoc autem debent observare in his omnibus, qui habent valens centum Byzantiorum, cujuscunque linguae, cujuscunque nationis, cujuscunque fidei, non habita differentia sexus, et sive sint viri, sive sint feminae, omnes huic legi subjacebunt. Si vero praedicti quatuor selecti, qui ad hoc deputati sunt, cognoverint pro certo, quod alicujus substantia non valeat centum Byzantios, accipiant super eum Foagium, id est pro foco, Byzantium unum; quod si non potuerint integrum, accipient dimidium; et si dimidium non potuerint, accipient Rabuinum, secundum quod bona fide videbitur eis faciendum. Huic autem conditioni subjacebunt omnes illi cujuscunque nationis, linguae, et fidei, et sexus sint, quorum mobilia non valent centum Byzantios. Decretum est etiam, quod singulae Ecclesiae, et singula monasteria, et barones omnes, quotquot sunt, et vavassores etiam, de singulis centum Byzantiis quos habent in redditibus, sicut et alii, de regno quicunque redditus habent, debent dare duos Byzantios; solidarii vero de singulis centum Byzantiis, Byzantium unum. Quicunque vero casalia habent, tenentur jurare, quod de singulis focis quos habent in villis et casalibus suis praeter supradicta, bona fide dabunt unum Byzantium; ita quod si casale focos habuit centum, centum inde Byzantios persolvere, rusticos compellat. Erit autem postmodum domini casalis, inter rusticos ejusdem loci, praedictos Byzantios congruis portionibus dividere, ita ut juxta possibilitatem suam ad solutionem praedictam, unusquisque compellatur; ne ditiores levius transeant, vel graventur pauperiores. Idem autem erit, etsi plures vel pauciores habeat casale focos. Hanc autem pecuniam sic collectam de singulis urbibus, quae sunt a Caïpha, citra versus Hierosolymam, illi qui, ut praediximus, praeerunt singulis urbibus et castellis, deferent Hierosolymam; et eam tradent sub certo numero et pondere, his qui Hierosolymis ad hoc opus praesunt et ipsi consignatam et seorsum, sicuti de singulis civitatibus vel locis aliis recipient, in saccis singulis sigillatam, praesente domino patriarcha, vel ejus nuntio, praesente quoque priore Dominici Sepulcri, praesente quoque castellano urbis ejusdem debent collocare in arcam, quae erit in thesauro Sanctae Crucis, quae habebit tres seras, et claves totidem, quarum primam habebit dominus patriarcha, secundam prior Sepulcri, et tertiam castellanus, et quatuor praedicti cives, qui ad colligendam pecuniam sunt deputati. A Caïpha vero usque Berythum, qui urbibus praeerunt, collectam pecuniam similiter deferent ad Acconensem civitatem, et ibi tradetur sicuti de singulis civitatibus et castellis deferetur, sub certo numero et pondere illis quatuor qui in eadem civitate colligendae praesunt pecuniae, et reponetur in singulis saccis inscriptis et sigillatis in arcam, quae habebit seras tres, et totidem claves; quarum primam habebit dominus Tyrensis archiepiscopus, secundam Joscelinus regius senescalcus, tertiam vero praedicti quatuor cives, qui ad hoc opus urbi praesunt Acconensi. Recipient autem praedictum monetam isti, praesentibus dictis dominis qui claves habebunt. Haec autem sic collecta pecunia, expendi non debet in minutis regni negotiis, sed in descensione terrae tantummodo; et quandiu haec pecunia supererit, cessare debebunt tam ab ecclesiis, quam a civitatibus exactiones, quae vulgo Taliae appellantur; fietque semel; et non reputabitur pro consuetudine inposterum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License