Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Rex apud Nazareth aegritudine correptus valida, Guidonem de Luziniano, comitem Joppensem, regni procuratorem constituit.

Dum igitur noster, apud fontem Seforitanum, ita suspensus detineretur exercitus, contigit regem apud Nazareth febre repentina gravissime laborare; morbo quoque elephantioso, quo ab initio regni sui, et a primis adolescentiae auspiciis molestari coeperat, praeter solitum ingravescente, lumen amiserat, et corporis extremitatibus laesis et computrescentibus omnino, pedes manusque ei suum denegabant officium; regiam tamen dignitatem et administrationem nihilominus (licet a nonnullis ei suggereretur, ut cederet, et de bonis regiis sibi tranquillam seorsum eligenti vitam, honeste provideret) hactenus detrectaverat deponere. Licet enim corpore debilis esset et impotens, forti tamen pollebat animo, et ad dissimulandam aegritudinem et supportandam regiam sollicitudinem supra vires enitebatur. Febre igitur, ut praemisimus, est correptus; et de vita desperans, convocatis ad se suis principibus, praesente matre et domino patriarcha, Guidonem de Luziniano sororis suae maritum, comitem Joppensem et Ascalonitanum, de quo in superioribus saepissimam fecimus mentionem, regni constituit procuratorem, salva sibi regia dignitate, retentaque sibi sola Hierosolyma cum reditu decem millium aureorum, annuatim solvendorum; reliquarum regni partium generalem et liberam ei contulit administrationem, praecipiens fidelibus suis et generaliter principibus omnibus, ut ejus vasalli fierent, et ei manualiter exhiberent fidelitatem; quod et factum est. Jurasse tamen prius de mandato domini regis perhibetur, quod eo vivente non aspiraret ad coronam; et quod de universis civitatibus et castellis quae rex inpraesentiarum possidebat, nihil transferret in alium, vel a fisco alienaret. Creditur autem id studiose, et de multa industria eidem injunctum fuisse, et ad id firmiter observandum jurisjurandi religione in praesentia universorum principum obligatum fuisse, eo quod singulis eorum, fere de majoribus regni membris, portiones promiserat non modicas, ut ad id obtinendum quod petebat, eorum suffragiis juvaretur et studio; quibus, ut promissa compleret, simili vinculo, dicebatur astrictus. Nos vero id asserendo dicere non convenit, quia pro recto compertum non habemus; ita tamen fama frequente divulgabatur in populo. Erant tamen nonnulli, quibus haec mutatio non multum placuit, quorum alii familiaribus studiis et ex causis occultis ad id ut displiceret proclives se dabant; alii publicam agentes causam et de regni statu anxie solliciti, publice contestabantur, praedictum comitem, tantae administrationis imparem oneri, ad procuranda regni negotia non posse sufficere; alii vero, quibus de ejus promotione spes suberat, ut suas meliores possent facere conditiones, utiliter factum asserebant. Eratque murmur, et vox dissona plurimum in populo, juxta id quod proverbialiter dici solet: Quot homines, tot sententiae. Verumtamen hac diu desiderata et injuncta sibi pro votis administratione, qua in primis satis inconsiderate visus est gloriari, non diu laetatus est, sicut in sequentibus dicetur. Inconsiderate autem onus hujusmodi praefatum sibi assumpsisse comitem, ea diximus ratione, quod non satis diligenter vires suas cum eo quod injungebatur munere compensavit. Impar enim et viribus et prudentia, pondus importabile humeris imposuit, parabola non satis edoctus evangelica, qua suggeritur ei qui turrim vult aedificare, ut sedens prius computet sumptus, et discutiat diligenter utrum pares cum assumpto proposito vires habeat, ne deficiens audiat: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License