Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Salahadinus cum ingentibus copiis fines nostros ingressus, circa partes Scythopolitanas consedit; nostri occurrunt ei.

His ergo apud nos se ita habentibus, exercitu quoque nostro apud Sephorim in unum, ex parte plurima, congregato, saepedictus Salahadinus, post multam deliberationem, accitis sibi viribus de regione quae trans Euphraten est, convocatis quas undecunque potuit asciscere equitum copiis, in multitudine gravi et ad unguem armata, novissimum fines nostros ingressus est. Subito enim transcursa Auranitide regione, secus mare Tiberiadis, in campestribus Jordanis, eo loco cui nomen est Cavan, cum suis legionibus apparuit, in partes varias distributo exercitu; unde profectus, secus Jordanis fluenta versus Scythopolim properat. Scythopolis autem, ut saepe dictum est, ea est quae hodie dicitur Bethsan, olim universae metropolis Galilaeae; cujus nobilitatis argumenta, ex aedificiorum ruina pristinorum, et multo marmore, quod in effractis aedificiis invenitur, est colligere; nunc vero ad nihilum redacta, raro incolitur habitatore, solo oppidulo, quod in paludibus situm est, paucorum habitationi reservato. Hi vero, licet armis et victualibus pro suo numero, et loci capacitate satis abundarent, de praesidii tamen munitione diffidentes, antequam hostilis omnino accederet exercitus, castrum deseruerant, relictis impedimentis omnibus, Tiberiadem se transferentes. Unde factum est quod hostes ad praedictum accedentes locum et vacuum reperientes, eum pro arbitrio tractaverunt: quidquid armorum, quidquid victus, quidquid utilium denique intus erat, secum deferentes. Unde profecti, divisoque procedentes exercitu, pars quaedam circa fontem, cui nomen Tubania, qui ad radices montis Gelboe oritur, secus urbem antiquitus nobilem, quae dicta est Jezrael, nunc autem vulgari appellatione dicitur parvum Gerinum, castra locaverunt, commoditatem aquarum secuti. Nostri autem qui apud fontem Sephoritanum (de quo saepissimam in his tractatibus nostris fecimus mentionem) adhuc detinebantur in castris, exspectantes suspensi, ex quanam parte hostiles in nostram regionem vellent irrumpere legiones; cognitoque quod campestria Bethsaniam tenerent, et multiformiter partitis legionibus jam occupassent illas partes, correptis armis unanimiter, vivificae crucis lignum regiaque vexilla secuti, transcursis montibus, in quibus sita est Nazareth, Domini civitas, descenderunt in campum magnum, cui nomen vetus Esdrelon. Unde ordinatis aciebus, et juxta militarem disciplinam modo competenti dispositis, versus fontem Tubaniae, ubi saepe dictus Salahadinus, cum ingenti egregiorum et selectorum militum manu secus aquas se locaverat, cuneos dirigunt; quasi propositum habentes, hostibus expulsis, aquarum sibi vindicare commoditatem. Quo pervenientes, rati sunt, quod non sine difficultate et periculosis congressionibus aquas possent obtinere; subito Salahadinus castra solvens, ex insperato fontem deserit inferiusque versus Bethsan, fontis ejusdem fluenta sequens, vix unius milliarii spatio a nostris semotus, castrametatus est. Porro, antequam nostri ad eum pervenissent locum hostes turmatim se dividentes a majoribus copiis, regionem adjacentem circuire, et more hostili tractare jam inceperant; ex quibus quidam vicum supra nominatum, videlicet parvum Gerinum, confregerant, cuncta quae in eo repererant, tradentes exterminio; de loci tamen habitatoribus paucos, aut nullos reperire potuerunt; nam hostium adventu praecognito, ad loca munitiora se contulerant. Quidam autem eum locum, qui vulgari appellatione dicitur Forbelet, adeuntes, vicum effregerunt, cuncta quae illis se dabant obviam tractantes hostiliter; alii vero vias secuti publicas, quibus ad nostrum, ex partibus diversis, tam equites quam pedites properabant exercitum, transeuntibus multiplicia inferebant pericula; ita ut non sine discrimine et mortis dispendio, ad nostrum alicunde perveniretur exercitum. Nonnulli vero ex eisdem, in montem Thabor (quod prius fuerat inauditum) ascenderunt; et monasterium Graecorum, quod dicitur Sancti Eliae, pro libero tractantes arbitrio, ipsum etiam majus coenobium effringere tentaverunt; sed receperant se infra septa monasterii, quae muro et turribus erant vallata, tam monachi quam eorum universa familia, et de viculis nonnulli finitimis; qui eos qui in montem ascenderant hostes, ab universo monasterii ambitu viriliter abegerunt. Ascenderunt etiam, nihilominus ex eodem comitatu, in eum montem, super quem Nazarena sita est civitas; ita ut de prominentibus collibus universam infra se positam respicerent civitatem; qui tantae fuerunt formidini mulieribus et parvulis, senibus, aut debilibus qui in urbe erant relicti, ut dum certatim in majorem ecclesiam inveniendae gratia salutis se conferre niterentur, multi a turba praefocati interiisse dicerentur. Armipotentium enim magna pars civium, aut castra secuti erant et expeditionem publicam; aut ad urbes maritimas, maxime Ptolomaïdam, cum suis se transtulerant famulis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License