Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Salahadinus urbem Petracensem trans Jordanem obsidet; et obsessam impugnat hostiliter.

Accidit porro non multum ab eorum opinione secus; nam vix evoluto unius mensis spatio, renovatis viribus, bella parat recidiva, revocat cohortes, congregat legiones, comportat machinas, et eorum omnium quae urbes obsidentibus usum solent praestare necessarium, curam gerit diligentem. Quibus rite dispositis, transcursis Basan et Galaad; Ammonitarum quoque et Moab, quae sunt ultra Jordanem regionibus, urbem cui nomen pristinum Petra deserti, modernum vero Crach, obsidere disponit. Quo per exploratores praecognito, Rainaldus de Castellione, qui regionis illius tanquam haereditatis uxoriae curam gerebat, trahens secum militiam, quae ad castri tuitionem sufficere posse videbatur, ad partes illas citus pertransiit. Erat autem ei ibidem et aliud negotium. Nam Henfredus tertius, junioris Henfredi filius, senioris Henfredi qui cognominatus est de Torono, regii constabularii ex filio nepos, praedicti Rainaldi privignus, domini regis sororem juniorem, quam quadriennio pene ante desponsaverat, ducturus erat illis diebus in uxorem. Vix ergo ad locum pervenerat supra nominatum, vixque nuptiarum compleverant solemnia, cum ecce eadem die, ut dicitur, Salahadinus cum innumerabili adfuit multitudine, machinas et tormenta jaculatoria, quibus obsessa solent flagellari praesidia, secum deferens; et castris circumpositis locum obsidione vallavit. Fuit autem praedicta civitas in monte sita sublimi admodum, et vallibus ambitu profundis; jacuitque multis temporibus confracta, redacta penitus in solitudinem. Tandem vero regnante domino Fulcone Latinorum Orientalium rege tertio, Paganus quidam qui cognominatus est Pincerna, regionis ultra Jordanem dominus, in eodem monte, in quo civitas sita fuerat, praesidium fundavit, in ea montis parte, qua idem mons minus clivosus est, et quae plano exterius adjacenti magis est contermina. Qui vero successerunt ei, Mauritius videlicet nepos ejus et Philippus Neapolitanus, locum praedictum vallo et turribus reddiderunt insigniorem. Extra praedictum autem praesidium, ubi olim civitas aedificata fuerat, suburbium nunc erat, in quo ejus loci habitatores quasi satis tuta sibi posuerant domicilia. Nam ab oriente erat eis oppidum, quasi pro munitione summa, ex reliquis vero partibus totus mons, ut praedictum est, imis vallibus cingebatur: ita ut, si vel modico muro esset praecinctus, nullius hostilitatis formidaret accessus; duobus enim tantum locis, ad montis fastigium ascendendi patet opportunitas, qui a paucis facile contra hostium ingentes copias possunt defendi, reliquae vero partes omnino dicuntur imperviae. Videns ergo princeps Rainaldus, quod hostes advenerant, proposuit, improvide satis, sicut iis videtur qui circa hujusmodi sensum habent exercitatum, locum exteriorem et suburbium praesidio adjacens, tueri; inhibuitque habitatoribus loci, res suas in praesidium transferre volentibus, et suae providere saluti, ne sua desererent domicilia, nec aliquid de suis frivolis praesumerent asportare. Sed, dum tam equites quam peditum manipuli circ hoc essent solliciti, et ad impediendum hostium ascensus desudarent, vicit hostium multitudo; et illis in fugam versis, qui eis iter praepedire moliebantur, montem obtinuerunt, ferro iter aperientes universum; ita ut paulo minus cum nostris in praesidium se recipere certantibus, hostes violentum habuerint ingressum; ita ut nisi unius equitis, cui nomen Ivenus erat, restitisset miranda probitas, qui jam de hostibus accesserant, per pontem et portam ponti conterminam, liberum suis et sine difficultate vindicassent introitum. Sic ergo miseri cives, imprudenti rectoris consilio, rerum suarum passi sunt dispendium, hostibus eorum lares obtinentibus, cum utensilibus omnimodis et supellectile universa. Qui autem in praesidium se receperant, timentes hostium impetum, imprudenter nimis et inconsiderate penitus, pontem, qui super vallum erat unicus, quo iis qui obsessi erant, introitus patebat et exitus, dejecerunt. Erant autem intus promiscuae conditionis et sexus turba plurima et inutilis, quae obsessis potius oneri erant quam utilitati, histrionum videlicet, tibicinum et psaltriarum, quae ex omni regione ad diem nuptiarum convenerant; quibus praeter spem accidit; nam dum ludicra quaererent et lasciviam nuptialem, Martios invenerunt congressus, et longe suis studiis dissimiles praeliorum occupationes. Contulerant se praeterea in locum praedictum ex locis suburbanis. Suriani cum uxoribus et parvulis, locumque repleverant. Ita ut discurrere volentibus, prae turbis non pateret via libera; essentque viris expeditioribus, et defensionis studio dantibus operam oneri et impedimento. Victualibus tamen dicebatur locus abundare; sed armorum non erat tanta copia, quantam loci tuitio videbatur exigere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License