Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Petrus fugientem suum revocat exercitum, et iterum cum Bulgaris quaerit pacifice convenire; sed factus est error novissimus pejor priore, et dissipatae sunt ejus legiones.

Interea vir venerabilis, Petrus, et universa quae praeibant agmina, majoresque cuncti expeditionis viri, hujus infortunii, quod suis acciderat, ignari penitus, iter continuabant inceptum. Cum ecce quidam equo raptus velocissimo, cursu praecipiti festinans, casum nuntiat, stragem suorum et captivitatem ex ordine pandens. Quo cognito, de communi prudentium consilio, viam, qua tota die venerant, relegentes, revocatis legionibus, factae caedis argumenta, et fratrum interemptorum funera non sine lacrymis et gemitu contuentes, ante urbem, ubi hesterna nocte castra locaverant, constiterunt. Erat autem Petro, et his qui secum erant sensus habentes magis exercitatos, in eo facto simplex oculus, et pura intentio. Ideo redierant, ut causa mali cognita, et scandalorum amputata materia, inter utrumque populum pax plenior reformaretur; et ad propositum tutius purgata redirent conscientia. Missis igitur viris prudentibus et honestis ad praesidem et majores civitatis, diligenter discutiunt quaenam causa intercesserit, ut ad tantum tumultum et tantam sanguinis innocentis effusionem ita subito veniretur. Causa itaque cognita, intelligentes qui missi fuerant, quod satis juste indignatione concepta, ad arma convolaverant; et quod non erat tempus satis idoneum ad hoc, ut super illatis reposceretur vindicta, modis omnibus competentibus, et tota instant sollicitudine, ut pace reformata, praedam, sarcinas, socios, et universa quae amiserant, cum integritate reciperent. Dumque in eo perseverarent, pactis pene ad placitam utrinque redactis consonantiam, excitatus est casu, inconsulto quorumdam calore et ausu temerario, in castris tumultus: volentibus indiscretis quibusdam injuriam, quam sustinuerant, violenter vindicare. Porro Petrus eorum insaniam volens compescere, et causam caedis declinare quaerens, missis quibusdam prudentibus et magnae auctoritatis hominibus, ab impetu et furore, quo civibus instabant hostiliter, eos revocare nitebatur. Cumque non proficeret, neque ejus, licet salutaribus, acquiescere vellent monitis, exercitui missa voce praeconia sub promissae obedientiae debito, praecepit districtius ut nemo illis qui sua temeritate pacem reformatam ausi fuerant violare, opem ferat, aut ministret auxilium. Cui verbo acquiescens exercitus, sedebat quasi arbiter, finem inchoati tumultus, et rei exitum praestolantes. Qui autem pro bono pacis missi fuerant ad praesidem, videntes quod excitus in populo tumultus sedari non valeret, sed magis ac magis augebatur, et quod juxta propositum proficere non poterant, reversi sunt ad castra infecto negotio, elaborantes cum Petro viro Dei, ut turba comprimeretur. Sed neque id effectui mancipare dabatur. Erant autem quasi mille, qui ad hanc proruperant temeritatem. Quibus totidem de urbanis egressis obviam, bellum ingens ante urbem utrinque committitur. Videntes autem qui in urbe erant quod quasi schisma ortum erat in populo exteriore, sperantes quod, quia invito et contradicente Petro, rixam concitaverant, reliqua pars exercitus nullatenus eis vellet ministrare subsidia, reseratis aditibus, omnes unanimiter egressi, ex nostris pene quingentos supra pontem occiderunt: reliquis pene omnibus, dum vada nesciunt, tanquam locorum ignari, submersis in flumine. Quod videns exercitus, et tantam suorum non ferens injuriam, ad arma convolant universi: et confligentibus inter se agminibus fit strages infinita, ita ut esset error novissimus pejor priore. Populares ergo, et vulgus indocile, Bulgarorum non ferentes instantiam, fugam ineunt; aliosque qui in certamine viriliter desudabant, exemplo suo et impetu, terga dare compellunt. Fugit itaque universus exercitus, et turbatis ordinibus, non erat qui resisteret. In quo tumultu saepe dictus Petrus universam pecuniam, quam de fidelium largitione principum, ut inde pauperibus et egenis in itinere necessaria ministraret, collegerat, retento curru in quo universa ejus deferebatur substantia, penitus amisit. Bulgari autem instantes animosius, ex eis quasi ad decem millia gladio peremerunt, retentis vehiculis et sarcinis universis; mulierum quoque et puerorum ingenti multitudine captivata. Qui autem evaserant, silvarum latebras et devia secuti, vix tertia die, monentibus lituis et strepentibus tubis revocati, circa Petrum et illos qui cum eodem evaserant, et in collem se receperant sublimem aliquantulum, convenerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License