Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV Concitatur adversus eumdem Solimannum ob caedem fratrum universus exercitus, et pugnans adversus eum consumitur.

Praevaluit tandem deterius affectorum sententia; et arma corripientes universi, relictis debilibus cum mulieribus et parvulis, et his quibus arma non erant, congregati sunt ad viginti quinque millia peditum armatorum, quingentos equites optime loricatos habentes. Ordinatis ergo agminibus et in acies digestis, versus montana per silvam praedictam, ad partes Niceas contendunt. Vixque ad tria milliaria processerant, cum ecce Solimannus cum innumera suorum multitudine eamdem silvam ingressus, ut in castra nostrorum, quae in loco erant supra nominato, subitus irrueret, accelerabat. Audiensque per eamdem silvam clamores insolitos, ut primum comperit quod a castris egressae nostrorum sibi occurrerent legiones, relictis montibus et silva, ad patentes campos se contulit. Quo etiam nostri pervenientes, adventus hostium ignari penitus, postquam eorum in vicino constitutum cognoverunt exercitum, mutuis se vocibus exhortantes, in hostes irruunt, gladiis instantes cominus, interemptorum fratrum sanguinem de manu hostium requirentes. Hostes vero votis omnibus et ardente proposito nostros in se irruentes gladiis excipiunt; et, compertum habentes quod res pro capitibus ageretur, resistunt viriliter, justa indignatione succensi, et de sua multitudine praesumentes. Tandem confligentibus adinvicem hinc inde cohortibus strenue, satisque viriliter, oppressi nostrates ab eorum multitudine, et pondus belli non valentes ferre diutius, dissolutis agminibus, in fugam versi sunt: quibus nihilominus Turci gladiis incumbentes, usque in eorum castra, stragem operantes infinitam, eos insectati sunt. Ceciderunt in ea congressione de viris nobilibus, qui Petri castra sequebantur, Galterus Sensaveir, Rainaldus de Breis, Fulcherus Aurelianensis, et alii innumerabiles. Nam de viginti quinque millibus peditum, qui de castris egressi fuerant, et de quingentorum numero equitum, vix vel unus superfuit, qui aut mortem effugerit, aut vincula.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License