Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Quomodo praecedentes exercitus subsecuta est insensatorum hominum multitudo infinita, Judaeorum interimens populum, et absque disciplina incedens.

Per idem tempus, modico interjecto intervallo, convenerant eodem studio ex occidentalibus finibus turbae innumerabiles, et peditum manus infinita absque duce et rectore, passim et imprudenter incedentes. Erant tamen inter eos viri quidam nobiles, Thomas de Feria, Clarenbaldus de Vendoliolo, Willelmus Carpentarius, comes Hermanus, et alii nonnulli, quibus in nullo, disciplinae impatiens, subjiciebatur populus; sed neglecta prudentium et melius affectorum doctrina, passim et sine delectu per omnia libere discurrebant illicita. Unde factum est, ut cum in timore Domini iter debuissent inceptum peragere, et divinorum memores mandatorum, observata evangelica disciplina, pro Christo peregrinari, converterunt se ad insanias, et Judaeorum populum in civitatibus et oppidis per quae erat eis transitus, nil tale sibi verentem, et se habentem incautius, crudeliter obtruncabant. Hoc autem maxime factum est in urbibus Colonia et Magontia, ubi etiam vir potens et nobilis comes Emico, in eadem regione praeclarus, eorum coetibus cum multo se adjunxit comitatu, non solum prout ejus decebat generositatem, nec morum censor, nec correptor enormitatis; sed maleficiorum particeps et flagitiorum incentor. Qui omnes, transcursa Franconia et Bavaria, postquam fines attigerunt Hungariae, pervenientes ad locum cui nomen Meeszeburg, arbitrati quod libere, et sine difficultate eis liceret introire, clausum reperientes aditum, citra pontem substiterunt. Erat autem is locus praesidium, munitum valde fluminibus maximis, Danubio et Lintace, et profundis circumseptum paludibus, ita etiam ut majori multitudini, invitis his qui observabant introitum, non esset facile irrogare violentiam. Dicebatur tamen esse eorum qui advenerant numerus ad ducenta millia peditum; equitum vero, quasi tria millia. Porro rex Hungariae transire volentibus aditum prohiberi mandaverat, timens ne injuriarum, quas Godescalci legionibus intulerat, memores, in ultionem armari cuperent intromissi. Recens enim factum, et cruentae caedis enormitas, longe lateque divulgata, regem sibi timere compellebant. Obtinuerunt tamen ab his qui ad praedicti municipii deputati erant custodiam, et a principibus legionum, qui in ea parte regionem observabant, ut legatos ad regem dirigerent, qui, pro impetranda pace et obtinenda transeundi libertate, regem suppliciter convenirent. Ipsi vero interim citra paludes in locis pascuis castrametati sunt, rei praestolantes eventum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License