Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Legatio ejusdem ducis ad Calemanum regem Hungariae, per Godefridum de Asca, et responsum ejusdem regis ad eumdem ducem.

Vir illustris et magnificus, dominus Godefridus, Lotharingiae dux, et alii Dei cultores, qui cum eo sunt principes, divinis obsequiis mancipati, ad vestram nos direxerunt eminentiam, scire per nos cupientes: quare fidelium populus, quorum reliquias in via reperimus nobis occurrentes, tantam apud vos, qui de numero fidelium dicimini, repererunt inhumanitatem, ut tutius ad hostes quoslibet declinare potuissent. Quod si praedicti populi tanta fuit culpa, ut extremis suppliciis digna fuerit flagellari; qui me miserunt, parati sunt eorum interitum aequanimiter tolerare. Nam quaecunque ex merito poena infligitur, minus ad iram provocat, et majore sustinenda est patientia. Quod si secus est, et absque ulla causa calumniati estis innocentes, ut eos morti traderetis, non possunt illatam servis Dei dissimulare injuriam; sed parati sunt fratrum sanguinem vindicare. Super his ergo vestra per nostrum ministerium exspectant responsa, pro eorum forma animos habituri. His dictis orandi finem fecit. Cui rex suorum satellitum stipatus comitatu, in haec verba respondit: Placet, vir amicitiarum, Godefride, cui meritis exigentibus jam pridem nostram contulimus gratiam, quod ad nos ingressus es, tum ut veterem renovemus amicitiam, tum ut apud tam discretum judicem nostram astruamus innocentiam. Sumus equidem et de numero, ut dicis, fidelium: et utinam opere possimus implere hujus nominis virtutem! Sed qui vos praecesserunt, tam Petrum Eremitam sequentes, quam adhaerentes Godescalco, quam qui in regni nostri limitibus castrum nostrum expugnare, et ad nos violenter ingredi nitebantur, nec re, nec nomine Christi fuerunt sectatores. Nam cum primo Petrum et suos exercitus suscepissemus hospitio, bona quae apud nos erant tam gratis, quam pretio illis communicantes justo, more serpentis in gremio, et muris in pera, male remuneraverunt hospites suos. Nam in extremis regni nostri finibus, cum jam pro collatis beneficiis grates tenerentur rependere, unam de urbibus nostris confringentes, et populum qui in ea erat delentes penitus, cum eorum spoliis, gregibus et armentis, tanquam violenti praedones abierunt. Godescalci vero expeditiones, tanquam a prioribus nihil omnino pertulissemus injuriae, sine molestia et difficultate admissae, in medio regni hujus rapinas exercere, inferre violentiam, incendia procurare, et causis levibus stragem operari non verentes, delictorum suorum enormitate Dominum ad iracundiam provocaverunt. Nos quoque subditorum ferre non valentes molestias, manum adhibuimus, rei periclitanti remedium providentes. Unde et priorum exemplo deterriti, ne tertio jam detestabilium turmarum experiremur injurias, consultius fore visum est, a regni nostri limitibus, Deo plane odibiles, arcere hujusmodi impiorum manipulos hominum, quam injurias ab eis et damna pati enormia, aut cum eis hostiliter decertare. Haec igitur apud te virum prudentem et industrium, pro nostra excusatione sufficiat allegasse. Nam (vivit Dominus, puram, sicut est, edisseruimus veritatem.) His dictis, eosdem legatos praecipit hospitaliter, et multa honestate haberi, quousque habito cum suis colloquio, ad praedictos principes nuntios dirigat, responsa convenientia delaturos. Tandem missis de familiaribus suis aliquot cum legatis qui ad se venerant, duci et principibus in haec verba rescripsit: Audivimus sane, et fama referente jamdudum cognovimus, quod princeps magnus, illustris et egregius merito apud tuos habearis: et quod fidei tuae sinceritatem, et commendabilem animi constantiam etiam longe positi viri prudentes admirentur. Nos quoque nominis tui bono odore, et operum tracti flagrantia, te licet absentem colere proposuimus, et promptius honorare. Sed et viros nobiles qui tecum sunt, zelo fidei Christianae accensos, credimus pium habere propositum. Unde et ea merita, quibus solent amici comparari, nolumus in nobis otiosa torpescere; sed omnibus debitam impendere charitatem, et fraternae dilectionis erga eos operibus abundare parati sumus. Unde quoniam ita se offert occasio, rogamus ut ad castrum nostrum, Ciperon nomine, praesens adesse velis, ut tecum possimus optata diu miscere colloquia, et tuis desideriis congruum adhibere consensum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License