Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
William of Tyre Historia rerum in partibus transmarinis gestarum IntraText CT - Text |
CAPUT X. Bernardus Antiochenus patriarcha moritur; Radulphus Mamistanus archiepiscopus ei succedit cum tumultu.
Per idem tempus, Bernardus vir grandaevus, plurimum bonae memoriae, simplex ac timens Deum, primus Latinorum apud Antiochiam patriarcha, tricesimo sexto sui pontificatus anno, viam universae carnis ingressus est. Post cujus obitum, cum universi illius amplissimae sedis suffraganei, tam archiepiscopi quam episcopi, de more convenissent, ut ecclesiae pastoris destitutae solatio utiliter providerent; et super eo ipso tam salubri negotio in palatio patriarchali, diligentiores mutuo (sicut in talibus fieri solet) haberentur tractatus, Radulphus quidam Mamistanus archiepiscopus, de castro Danfrunt oriundus, quod in confinio Normanniae et Cenomanensis dioeceseos situm est, vir militaris, magnificus et liberalis plurimum, plebi et equestri admodum acceptus ordini, absque fratrum et coepiscoporum conscientia, solo populi, ut dicitur, suffragio electus est, et in cathedram Principis apostolorum inthronizatus. Quod audientes qui ad hoc, ut sibi patriarcham, auctore Domino, praeficerent, convenerant, timentes furentis et vociferantis populi indiscretos impetus, divisi sunt ab invicem, ei quem non elegerant obedientiam exhibere recusantes. Ille tamen nihilominus ecclesiam et palatium occupans, statim sine mora pallium de altari beati Petri, nulla ad Ecclesiam Romanam habita reverentia, sibi assumpsit. Processu quoque temporis nonnullos de suffraganeis ecclesiae in suam attraxit communionem. Et ut multorum relatione cognovimus, si canonicorum ecclesiae pacem amplexus fuisset, nec eorum turbare possessiones spiritu superbiae ductus praesumpsisset, potuisset tranquillo statu vitam ibi transegisse. Sed quia verum est, quod proverbialiter dici solet: Difficile est ut bono claudantur fine, quae malo sunt inchoata principio; peccatis suis exigentibus, prae multitudine divitiarum ita factus est insolens, et neminem prae se ducens hominem, ut potius Antiochi quam Petri vel Ignatii successorem se exhiberet. Majores enim ecclesiae, alios violenter ejecit, alios vinculis et carceri, quasi capitalium reos, mancipavit. Inter quos quemdam Arnulfum nomine, Calabrum natione, virum utique nobilem et litteratum, item Lambertum mirae simplicitatis hominem et honestae conversationis, litteratum etiam, ejusdem ecclesiae archidiaconum, in quodam praesidio tanquam viros sanguinum, in diversorium calce plenum detrusit in carcerem, et per multos afflixit dies, dicens eos in mortem suam conspirasse. Haec et iis similia, in subditos effera mente pertractans, universorum in se provocabat odium. Vixque inter familiares et domesticos, pravae stimulis conscientiae agitatus, tutus ei videbatur locus. Sed de his hactenus, nam in sequentibus, tempore opportuno, de ejus exitu suo loco dicemus.