Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XXVI. Romae generalis synodus indicitur. Rex super fluenta Jordanis, infaustis avibus, castrum aedificat, aedificatum templariis tradit.

Anno ab incarnatione Domini, 1178 qui erat regni domini Balduini quarti annus quintus, mense Octobri, cum anno praecedente indicta esset per universum Latinorum orbem Romae synodus generalis, ad eamdem synodum vocati, profecti sunt de nostro Oriente, ego Willelmus, Tyrensis archiepiscopus, Heraclius Caesariensis archiepiscopus, Albertus Bethlehemita episcopus, Radulphus Sebastenus episcopus, Joscius Acconensis episcopus, Romanus Tripolitanus episcopus, Petrus prior ecclesiae Dominici Sepulcri, Rainaldus abbas ecclesiae montis Sion. Praedictus vero Joscius non solum ad synodum pro perabat nobiscum, verum ad dominum Henricum, Burgundiae ducem, legatione fungebatur, ut eum ad nos evocaret. Conveneramus enim unanimiter, ut domini regis sororem, quam prius marchio habuerat, eisdem conditionibus eidem in matrimonio concederemus; quod verbum cum idem dux per manum praedicti domini episcopi, prius gratanter suscepisset, et etiam, ut dicitur, juramento propriae manus, se venturum firmasset, causis quibusdam adhuc nobis incognitis, venire renuit, juramenti quod praebuerat immemor, et fidei qua se obligaverat prodigus inventus.

Eodem mense quo nos iter ad synodum arripuimus, dominus rex cum omnibus regni viribus, castrum quoddam super ripas Jordanis, in eo loco qui vulgo vadum Jacob appellatur, aggressus est aedificare. Habent traditiones veterum, eum esse locum ubi Jacob de Mesopotamia rediens, missis nuntiis ad fratrem, factisque duabus turmis, dixit: In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior (Gen. XXXII, 10). Est autem in pago Cades Nepthalim, inter Nepthalim et Dan, quae alio nomine appellatur Pancas, alio etiam Caesarea Philippi dicitur; quarum utramque Phoenicis constat esse portionem, et Tyrensis metropolis urbes suffraganeas. Distat autem a Paneade milliaribus decem. Porro collis erat ibi mediocriter eminens, super quem fundamenta jacientes profundidate congrua, murum mirae spissitudinis, in quadrum aedificantes opere solidissimo, ad convenientem altitudinem, infra sex menses erexerunt. Contigit autem, dum in aedificando ibi moram facerent, egressi sunt latrunculi de partibus Damascenis, qui universas ita obsederant vias, quod non nisi cum periculo ire ad exercitum aut inde redire, aut vias carpere quaslibet viatores possent. Erant autem praedicti latrunculi de loco in montibus Acconibus sito, cui Bacades nomen, qui vulgo Bucael dicitur. Hic locus in finibus Zabulon situs est, amoenus admodum; et, licet in summis montium, tamen aquis irriguus est et arborum fructiferarum frequentia consitus, habitatores habens insolentes, armis strenuos et numerositate superbos, adeo ut vicinorum agros et suburbana finitima sibi facerent tributaria; maleficis et debita supplicia fugientibus, aggressoribus quoque et viarum effractoribus tutum apud se praebentes refugium, ob praedae et vi raptarum rerum, quod eis dabatur, participium. Erant ergo omnibus per circuitum propter intolerabilem eorum arrogantiam, tam nostris quam etiam Sarracenis invisi et odibiles facti, ita ut saepius fuerit attentatum eos funditus exstirpare; sed successum res non habuit; unde et singulis diebus fiebant proterviores. Quorum intolerabilem superbiam, furta commissa, perpetrata homicidia, dominus rex non ferens, locum praedictum subito et violenter occupans, quos comprehendere potuit, neci dedit; sed fugerunt ex parte maxima, praecognito domini regis adventu; et ad partes Damascenas, cum uxoribus et parvulis se contulerunt. Inde frequentes in provincias nostras, occulte tamen, irruptiones, veteris consuetudinis non immemores, facere consueverant. Nunc autem adjunctis sibi ejusdem factionis consortibus, fines nostros ingressi erant, ut praemisimus. Quod audientes nostri, indignati, quod hujusmodi homines vias publicas ita fecerant periculosas, locis competentibus eis ponentes insidias, operam dabant sollicitam, quomodo eos possent praevenire. Accidit autem nocte quadam, quod ipsi, facta praeda, de montibus Zabulon descendentes, volentes se ad partes unde exierant conferre, in nostros, qui eis insidias paraverant, incidentes, viarum suarum fructum collegerunt; captis etenim ex eis novem, septuaginta et plures interfecti sunt. Accidit autem hoc, mense Martio, XII Kal. Aprilis.

Per idem tempus, Romae celebrata est synodus in basilica Constantiniana, qui dicitur Lateranum, trecentorum episcoporum; pontificatus domini Alexandri anno vicesimo, mense Martio, indictionis XII, quinta die mensis. Cui si quis statuta et episcoporum nomina, numerum et titulos scire desiderat, relegat scriptum quod nos ad preces sanctorum Patrum, qui eidem synodo interfuerunt, confecimus diligenter; quod in Archivo sanctae Tyrensis Ecclesiae, inter caeteros, quos eidem contulimus Ecclesiae libros, cui jam sex annos praefuimus, jussimus collocari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License