Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Ibidem dum hinc inde multa sibi obicerentur, pluriumque inpulsionibus ad responsionem de re tam ineffabili cogeretur, intra caetera dixisse traditur: 'Audacter confiteor patrem alio esse patrem, alio Deum, nec tamen esse hoc et hoc'. Cuius dicti obscuritatem tamquam verborum profanam novitatem tam inpacienter magister Iohelinus Suessionensium episcopus excepit, ut iuxta proverbium medium vitando incurreret ripam; nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat vel fortassis lectam intellexerat, qua de eodem altissimo loqui gestiens secrete inter caetera dicit: Sic aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud [est] Deo esse, aliud patrem esse vel dominum esse. Quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium, et dominus ad servientem creaturam. Ait ergo predictus episcopus: 'Quid est quod dicis, esse Deum nichil est?' Erat quippe quorumdam in logica sententia, cum quis diceret Socratem esse, nichil diceret. Quos prefatus episcopus sectans talem dicti usum haut premeditate ad theologiam verterat. Quo verbo omnium pene auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post haec sedato clamore, cum a circumstantibus rogaretur episcopus Gisilbertus, ut, quare in theologia personas in tantum distingueret, aperire vellet, breviter respondit: 'Quia omnis persona res est per se una'. Et ita non sine magno multorum qui aderant stupore conventus ea die solvitur. Alia rursus die in causam ductus pulsatusque de novitate dictionis, eo quod in prosa de sancta trinitate tres personas tria singularia vocaverit, N.Rotomagensis archiepiscopus causam adgravavit, dicens Deum potius debere dici unum singulare quam tria singularia, non tamen sine multorum scandalo, cum Hylarius in libro de synodis dicat: Sicut duos deos dicere profanum est, ita singularem et solitarium dicere sacrilegium est; et item in eodem: Nichil solitarium ex divinis sacramentis ad suspicionem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus. Episcopus vero Pictavinus in prefatis dictis suis simplicem se habuisse sensum testabatur, affirmans per singularia non theologicas personas, sed ipsarum excellentiam intellexisse, secundum quod antonomasice Paulum solemus vocare apostolum vel gloriosam Dei genitricem virginem singularem, eo quod nec est nec fuit nec erit talis virgo, quae videlicet simul sit mater et virgo; ea rationis proportione trium personarum excellentiam se considerasse, cum tria singularia diceret, asserebat, cum nec sit nec fuerit nec futurus sit talis pater, qui scilicet sit pater et Deus, atque in eundem modum talis filius, talis spiritus sanctus. Quia vero personam in theologia tamquam rem per se unam prenominatum virum intellexisse diximus, in ipsius sensum paulisper introire libet, quatinus eiusdem iudicium dictionis facilius posteris pateat. Ad cuius intelligentiam haec divisio premittenda videtur.