Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capitulum LV.

In naturis proprietas substantialis alia universalis, alia est singularis vel individualis vel particularis; individualis alia personalis, alia non. Personam autem a personalitate quasi denominative sumptam voco, non quam Greci ab anteponendo prosopon, Latini a personando dicunt, sed eam, quam Boetius in libro de persona et natura contra Euticen et Nestorium disputans a Grecis ypostasin, non ethimologiam vocis, sed rei rationem secutus, personam vocavit, secundum hoc et sic eam diffiniens: Persona est rationalis naturae individua substantia. Universalem vero dico non ex eo, quod una in pluribus sit, quod est inpossibile, sed ex hoc, quod plura in similitudine uniendo ab assimilandi unione universalis quasi in unum versalis dicatur. Qualis est a plurium similitudine maior corporeitas, minor animalitas, minima vel ultima humanitas significata. Unde Boetius: Species est forma individuorum et ultima similitudo. Post hanc enim non similitudo, sed dissimilitudo potius occurrit. Ex quo patet alterum membrum, quare videlicet singularem, individualem vel particularem dixerim proprietatem, eam nimirum, quae suum subiectum non assimilat aliis, ut humanitas, sed ab aliis dividit, discernit, partitur, ut ea, quam ficto nomine solemus dicere Platonitas, a dividendo individua, a partiendo particularis, a dissimilando singularis dicta. Nec opponas, quod potius a dividendo dividuam quam individuam dici oporteat; nam cum suum subiectum non solum ab aliis dividat vel dissimilet, sed etiam in sua individualitate et dissimilitudine tam firmiter manere faciat, ut nec sit nec fuerit nec futurum sit aliud subiectum, quod secundum eiusmodi proprietatem illi assimilari queat, melius individuum privando quam dividuum ponendo vocatur, eiusque oppositum, quod se dividendo pluribus communicat et communicando dividit, rectius dividuum dici debet. Sed notandum, quod individuum et singulare non sunt ad se convertentia; nam omne individuum singulare, sed non omne singulare individuum. Haec enim albedo singulare est, sed non [est] individuum. Denique in naturis nullum simplex individuum esse potest. Item non omne individuum personale, sed omne personale individuum secundum premissam subdivisionem, qua dictum est individuum aliud personale, aliud non, quod ex anteposita personae diffinitione facilius patebit. Cum enim omne esse ex forma sit, quilibet subsistens rem et nomen a sua capit forma. Item, cum omnis diffinitio alterius sit et alteri conveniat, non sine rationis via altero pro altero uti licet. Persona igitur a suo esse, quod ficto nomine personalitas dici potest, vocabulum trahit, sed in diffinitione individua substantia tantum persona non dicitur nisi cum adiunctione rationalis naturae. Cuius rei causa videndum est aput Grecos, qui dicendi inopes non sunt, aliud usyan, aliud usyosin, aliud ypostasin vocari. At nos usyan essentiam, usyosin subsistentiam dicere possumus, ypostasin ex Latini eloquii penuria uno non valentes verbo exprimere. Nam cum tam aput nos quam aput illos substantia vel ypostasis a substando notetur, in hoc est differentia, quod nostra substantia ad cuncta quae substant est vaga, eorum vero ypostasis ad ea tantum quae in rationali substant natura est accommoda. Quare Latinus interpres, cum verbum ex verbo non posset exprimere, maluit sensum ex sensu retinendo personam potius quam substantiam transferre. Unde et personae predictaadhibetur diffinitio: persona est rationalis naturae individua substantia. Patet igitur, quod non omne individuum est persona, quia non omnis individua substantia est rationalis natura; sicut esse huius berilli singularis, vel, ut consortio rationis utar, ipse berillus vel est individuum vel individua substantia, non tamen rationalis natura. Quamvis, etiamsi rationalis naturae esset, tamen nondum plenarie berillus individua substantia dici posset. Neque enim individuam substantiam dicere solemus eam rem singularem, quae cum alia itidem re singulari ad aliquod totum constituendum convenire valens non est per se una. Nam per se unum est, quod nec actu nec natura potest, potuit, poterit cum alio ad constituendum aliquod totum concurrere. Ex quo fit, ut haec anima, quae substantia est et rationalis naturae, tamen, quia hoc modo non est per se una vel individua, eo quod cum hoc corpore ad constituendum hunc hominem conveniat, non videatur dici persona, cum, secundum quod ostensum est, ab ea removeatur diffinitio haec: persona est rationalis naturae individua substantia. Quare et diffinitum iuxta logicorum regulam: a quocumque diffinitio et diffinitum. Hic leo etiam, quamquam prefato modo res sit per se una et individua, tamen, quia rationalis natura non est, secundum strictam personae acceptionem persona dici nequit. Restat, ut hic angelus et hic homo tantum plenarie in naturalibus persona vocentur. Predictus ergo episcopus duas in naturalibus regulas ponens, quae tales sunt: diversorum subsistentium diversas esse subsistentias, diversarum personarum diversas esse personales proprietates, unam a theologia exclusit, alteram admisit. Priorem enim, qua totidem dicuntur subsistentiae quot subsistentes, cum ab orthodoxis inter Arrium et Sabellium dividentibus tres personae et una credatur essentia, penitus amovit, alteram admittens, cum nulla personalis proprietas in sancta trinitate patris sit quae filii vel e converso. Ex quo personam a premisso naturalium usu, non ab eo quod prosopon vocatur, ad theologiam transsumptam asserebat, illud Hylarii frequenter inducens: Absit, ut idem nunc se patrem, nunc se filium larvali similitudine mentiatur. Inde eas personas etiam per se unas dicebat. Quod autem alio patrem dixit, alio Deum esse, nec tamen esse hoc et hoc, hunc sensum habuit: Deus in substantia predicatur, pater ad aliquid, quae diversa predicamenta esse etiam in theologia, ex libro Boetii, quem de sancta trinitate scripsit, probatur, nec propter hoc recte concludi, si est alio pater, alio Deus, ergo est hoc et hoc, cum hoc non recte concludatur, nisi prius concesso, quod utraque de Deo predicentur in substantiam, ut cum dicimus: 'Deus est bonus, sapiens, omnipotens'. Haec enim cum predicentur in substantiam, si diversa essent, procul dubio Deus esset hoc et hoc. Cum vero idem sit Deum esse sapientem, quod bonum, ut bene contra usum naturalium liceat dicere: 'Est sapientia bonus, bonitate sapiens', acsi ita in naturalibus procederem: 'Haec margarita est albedine candida, candore alba', non est hoc et hoc, sed est hoc. Quid senserit, posui; quid sentiendum sit, iudicent alii. Sed haec hactenus. Nunc ad hystoriae seriem revertamur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License