Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Quod Gallicanae aecclesiae factum tam graviter sacer cardinalium senatus accepit, ut cum magna mentis indignatione curiam intraret ac tamquam unum corpus effecti una omnes voce pontifici suo dicerent: 'Scire debes, quod a nobis, per quos tamquam per cardines universalis aecclesiae volvitur axis, ad regimen totius aecclesiae promotus, a privato universalis [aecclesiae ] pater effectus, iam deinceps te non tuum, sed nostrum potius esse oportere nec privatas et modernas amicitias antiquis et communibus preponere, sed omnium utilitati consulere Romanaeque curiae culmen ex officii tui necessitudine curare et observare debere. Sed quid fecit abbas tuus et cum eo Gallicana aecclesia? Qua fronte, quo ausu cervicem contra Romanae sedis primatum et apicem erexit? Haec est enim sola quae claudit, et nemo aperit, aperit, et nemo claudit. Ipsa sola de fide catholica discutere habens a nullo, etiam absens, in hoc singulari honore preiudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam faciem nostram contempnentes, super capitulis, quae his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tamquam finitivae sententiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis, fidem suam scribere presumpserunt. Certe, si in oriente, utpote Alexandria vel Antiochia, coram omnibus patriarchis huiusmodi tractaretur negotium, nichil firma stabilitate solidum sine nostra diffiniri valeret auctoritate, quin immo iuxta antiquorum patrum instituta vel exempla Romano servaretur examini terminandum. Quomodo ergo isti in nostra presentia usurpare audent, quod etiam remotioribus et maioribus, nobis absentibus, non licet? Volumus igitur, ut huic tam temerariae novitati celeriter assurgas ipsorumque contumaciam punire non differas'. Quos Romanus pontifex blando mitigans eloquio, abbate ad se vocato, de hoc facto qualitateve facti sollerter inquirit. Cui ille humiliter et cum reverentia respondit se vel dominos episcopos nil de prefatis capitulis diffinisse, sed quia ab episcopo Pictavino audierat, ut fides sua scriberetur, idcirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quid sentiret exposuisse. Hocque tam humili quam modesto ipsius responso predicta cardinalium indignatio conquievit, ita tamen, ut prefatum scriptum, tamquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis pondere carens, pro simbulo in aecclesia, quod in conciliis contra hereses congregatis fieri solet, non haberetur. Benedictus per omnia Deus, qui sic aecclesiae suae, sponsae suae previdit, ne vel summa membra a capite suo dissiderent, vel tantus religiosarum et discretarum personarum numerus Gallicanae aecclesiae aliquod iudicii pondus asede Romana reportans scismatis non parvi occasio esset!