Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant,
an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt se prius
ea quae audierant concivibus suis referre et tunc demum ex consilio ad
principem redire velle. Sic accepto commeatu a curia egredientes ad Urbem cum
festinatione revertuntur. Rex dolum presentiens consulendum super hoc negotio
patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: 'Romanae plebis, fili, adhuc
melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo
redisse. Sed, Dei nos adiuvante clementia, dicentis:
Comprehendam sapientes in astucia sua, prevenire eorum poterimus
versutas insidias.
Maturato igitur premittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui aecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In presidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Preterea Octavianum cardinalem presbiterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus'. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, aecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuncii haec laeta reportantes.