Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Incipit proemium sequentis operis

Omnium qui ante nos res gestas scripserunt haec, ut arbitror, fuit intentio virorum fortium clara facinora ob movendos hominum ad virtutem animos extollere, ignavorum vero obscura facta vel silentio subprimere vel, si ad lucem trahantur, ad terrendas eorumdem mortalium mentes promendo ponere. Unde hoc tempore scribentes quodammodo iudico beatos, dum post turbulentiam preteritorum non solum pacis inaudita reluxit serenitas, sed et quod ob victoriosissimi principis virtutes tanta Romani imperii pollet auctoritas, ut et sub eius principatu gens vivens humiliter silendo conquiescat, et barbarus quique vel Grecus, extra terminos ipsius positus, auctoritatis eius pondere pressus contremiscat. Fateor, dum ante aliquot annos priorem hystoriam terminassem, spiritusque peregrini Dei ad sumenda contra gentes quae orientem inhabitant arma totam pene Hesperiam afflasset, pro pacis iocunditate, quae orbi momentanee tunc arriserat, stilum vertere cogitaram, iamque scribere coeperam, sed, quo instinctu nescio, tamquam animo futura presagiente finemque inspiciente coeptum proieci opus. Sic tamquam a nolente seu nesciente presenti tempori propositi implendi negotium reservatum fuisse estimo, dum firma quies - si tamen rebus caducis aliqua fides adhibenda est - sub strennuissimo principe in Romano orbe expectatur.

Quod autem dixi illo in tempore spiritu peregrini Dei occidentales populos afflatos, nemo sic intelligat, acsi quisquam a nobis peregrinus Deus putetur, sed ab illo scripto, quod illis in diebus in multis Galliae locis lectitabatur, nos hoc dictum mutuasse sciat, quod tale fuit: Tibi dico L pastor corporum primo elemento materiae silvae tuae, quem inspiravit spiritus diei peregrini Dei. In cuius scripturae tenore sub quodam verborum involucro de expugnatione regiae urbis necnon et antiquae Babylonis et ad instar Cyri regis Persarum vel Herculis totius orientis triumphus prefato Ludewico Francorum regi promittebatur. Unde talia ibidem dicta reperta sunt: Cum perveneris ad costam tetragoni sedentis aeterni et ad costam tetragonorum stantium aeternorum et ad multiplicationem beati numeri per actualem primum cubum, surge ad eam, quam promisit angelus matris tuae visitare et non visitavit, et pertinges de ea usque ad penultimum, primum cuius cum ascendit promissor, deficit promissio propter optimam mercem, et figantur vexilla tua rosea usque ad extremos labores Herculis, et aperietur tibi porta civitatis B. Nam erexit te sponsus arthemonem, barcha cuius pene cecidit, in capite cuius triangulare velum, ut sequatur te qui precessit te. Tuum ergo L vertetur in C, qui dispersit aquas fluminis, donec pertransirent illud qui student in procuratione filiorum.

Quod scriptum tantae auctoritatis a probatissimis et religiosissimis Galliarum personis tunc putabatur, ut a quibusdam in Sibillinis libris repertum, ab aliis cuidam Armenio divinitus revelatum affirmaretur. Sed quisquis fuit ille propheta seu trotannus, qui hoc promulgavit, videat, si in futura adhuc aliqua expeditione implendum expectetur, aut tamquam iam non impletum conculcandum Gallicanae levitati, quod fidem aliquam habere potuit, imputetur; hoc tantum sciens, quod non sine rationis proportione spiritus ille omnes pene occidentales in peregrinationem mittens spiritus peregrini Dei tam a nobis quam ab illo vocatus est. Sicut enim iuxta quorumdam in logica notorum positionem, cum non formarum, sed subsistentium proprium sit predicari seu declarari, genera tamen et species predicamento transumpto ad causam predicari dicuntur; vel, ut communiori utar exemplo, sicut albedo clara, mors pallida, eo quod claritatis altera, palloris altera causa, sic appellatur, utque dicitur: Eurus fundit aquas, sic et causam dicti considerantes spiritum peregrini Dei dicimus, qui, ut tot et tanti propter Deum peregrinandi habitum assumerent, causa fuit. Cum igitur rebus in melius mutatis post tempus flendi tempus ridendi, post tempus belli tempus pacis modo advenerit, indignum ratus sum, augustorum clarissime Friderice, caeterorum regum seu imperatorum gestis enumeratis tua silentio subprimere, immo, ut verius dicam, dignissimum putavi priorum virtutibus tuas sicut auro gemmam superponere. Inter omnes enim Romanorum principes tibi pene soli hoc reservatum est privilegium, ut, quamvis a prima adolescentia bellicis desudasse cognoscaris officiis, obscenum tibi nondum vultum fortuna verterit. Sic etiam temperans in prosperis, fortis in adversis, iustus in iudiciis, prudens et acutus in causis esse cognosceris, ut non solum ex convictu haec tecum coaluisse, sed tamquam divinitus inspirata et a Deo tibi ob universale totius orbis emolumentum concessa fuisse videantur. Hanc ergo tuae nobilitati offero hystoriam, ab omnium bonorum datore Deo postulans et petens, ut tuo bono principio melior finis apponatur. Sed antequam tuorum gestorum seriem attingam, de avo, patre patruoque tuo quedam summatim prelibare cogitavi, ut, sic quasi quodam filo narrationis descendens, per clara clariora, quae de tua persona dicenda fuerint, appareant. Si qua vero ex aliis regnis aecclesiasticae secularisve personae gesta incidenter interserta fuerint, ab huius negotii materia aliena non putabuntur, dum omnium regnorum vel gentium ad Romanae rei publicae statum tamquam ad fontem recurrat narratio. Nec, si a plana hystorica dictione ad evagandum oportunitate nacta ad altiora velut phylosophica acumina attollatur oratio, preter rem eiusmodi estimabuntur, dum et id ipsum Romani imperii prerogativae non sit extraneum rebus simplicioribus altiora interponere. Nam et Lucanus, Virgilius caeterique Urbis scriptores non solum res gestas, sed etiam fabulosas, sive more pastorum vel colonorum summissius vel principum dominorumque orbis altius narrando, stilum tamen frequenter ad intima quedam phylosophiae secreta attingenda sustulerunt. Sic enim non solum hi, quibus rerum gestarum audiendi seriem inest voluptas, sed et illi, quos rationum amplius delectat subtilitatis sublimitas, ad eiusmodi legenda seu cognoscenda trahuntur. Ac propositae hystoriae Deo auctore tale sumatur exordium.

Explicit prologus

Liber primus incipit habens initium ab imperatore Heinrico III¡ finiens in obitu Conradi regis II¡




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License