Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Ita ad civitatem, iuxta quod preoptaverat, inter patruum et avunculi sui filium terminata sine sanguinis effusionecontroversia, laetus rediit ac statim sequenti die in publico residens consistorio, ne Baioaria ulterius totius regni quietis inmunis esset, treugam a proximo pentecosten ad annum iurari fecit. Porro tanta ab ea die usque inpresentiarum toti Transalpino pacis iocunditas arrisit imperio, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae iure dicatur Fridericus. Enimvero, antequam haec curia terminaretur, presentatis sibi iterum de Coloniensi aecclesia utrisque partibus, alteram electionem, eam videlicet, quae a canonicis maioris aecclesiae facta fuit, validiorem iudicans, Fridericum, Adolfi comitis filium, de regalibus investit sicque eum a Romano pontifice consecrandum ad Urbem misit. Tanta sunt, quae de tuae maiestatis virtute dici possent, augustorum optime, quod, si simul sine interpolatione insipienter effundantur, scribentis prefocare possent animum. Quare huic secundo operi terminus detur, ut ad ea quae dicenda restant tercio locus servetur volumini.
Incipit prologus sequentis operis
Viris prudentissimis, pace et militia exercitatis, [domino] Ulrico et [domino] Heinrico, sacri palatii uni cancellario, alteri notario, Rahewinus sanctae Frisingensis aecclesiae professione canonicus, ordine diaconus, licet indignus, simul cum intellectu spiritu pietatis habundare. Interrogans generationem pristinam et diligenter investigans patrum memoriam multis experimentis invenio humanarum rerum nichil firmum, nichil perpetuum, sed dies hominis velocius transire, quam a texente tela succiditur, et vitam eius velocius umbra aut vento declinare. Quod cum multis et magnis clarum sit experimentis, etiam presentis operis pagina suum nobis exinde prebet documentum, quae ab auctore suo felicis memoriae venusti sermonis inchoata principio, ipso proh dolor! infausta morte prevento, nostrae parvitati, velut abortiva et quasi de domini sui funere rapta, eius iussu pariterque serenissimi et divi imperatoris Friderici nutu fovenda et promovenda committitur. Parendum ergo tam magnis preceptoribus deliberavi, malens potius de rudis informitate sermonis subire iudicium, quam de perfida desidia seu deside perfidia notari, si tam clari ac magni viri mihique karissimi domini tam preclarae materiae coeptum opus et memoriale pariter cum illo in interitum atque oblivionem passus fuissem venire. Et vestrae quidem prudentiae potissimum labor iste debebatur, aput quos exacta fides hystoriae reperitur; sed preiudicantibus vobis in hac parte diversarum occupationum curis, non tam vacat ad scribendum distractos animos applicare, quam scriptis aliorum accusationem vel debitam laudationem accommodare. Quidam enim, ut ait Iosephus, non quod rebus interfuerint, sed incertos et incongruos narrantium sermones auribus colligentes oratorum more perscribere solent; qui vero praesto fuerunt, aut vincentis principis obsequio aut odio eorum qui victi sunt contra fidem rerum falsa confirmant. A quorum parte utrimque me beatum estimo, qui in his quae audivi non passim quorumlibet relatorum rumusculis sum me perpessus abrumpi nec in his quae per me cognovi gratia principis seu favore meae gentis falsum quippiam addidi. Si quis autem superioris operis facundiam habita collatione cum arido nostri ingenii eloquio contulerit, veniam placatus tribuat. Fateor equidem, quod tenuis mihi spiritus est ad excitandam vel minutam tybiam, nedum ad implendam superioris auctoris [et] venerabilis presulis tam magnificam et copiosam scribendi et dicendi tubam. Sed ubi eloquentiae et stili me superat pondus, sensus et integra veritas rerum gestarum Deo propitiante exequabit. Vos itaque ambos in hoc opere preceptores, testes et iudices eligo, rogans, ut exactum a me laborem sine contumelia suscipiatis, et qui rebus ipsis tamquam familiares et conscii secretorum interfuistis, si quid corrigendum est, ad regulam veritatis emendare, si quid parum aut superflue dictum est, vel radere vel superaddere, quantum satis est, non pigritemini. Ego etenim revera, nisi vestra fretus ope ac studio, sub hoc fasce succumberem, frustra per me conatus tanti imperatoris gesta adtingere, cuius si quis magnitudinem animi et imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita enim late et magnifice per orbem terrarum arma circumtulit, tantum operum pace belloque gessit, ut qui res eius legerit, non unius, sed multorum facta regum seu imperatorum arbitretur.
Incipiunt capitula in librum tercium