Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Reversus de Burgundia imperator, rebus feliciter gestis prediisque coniugis suae imperatricis, de qua supra dictum est, ad arbitrium suum dispositis, in Saxoniam iterflectit, diesque natalis Domini in civitate Magdeburg celebravit, experimentum accipiens de Polanis, qui, ut prefati sumus, suis negotiis tunc finem facere debuerant, quod ipsi, avaricia pariter et ambitione cecati, de promissis fidem et sacramenta vile quid iudicarent. Deinde in Baioariam tendens, Ratisponae curiam magna cum frequentia principum in octava epiphaniae agit. Ibi inter caeteros, qui tunc crebri aderant, etiam regis Ungariae N. legati affuere. Siquidem frater eius nomine N. quorumdam criminationibus regi delatus fuerat, quasi ad regnum aspiraret, atque in ea re avunculum amborum, [ducem] Belum, virum valde prudentem ac ad innovandas res ydoneum, suasorem habere putabatur, pro eo quod honorificentius habito adolescenti per studia colendi ferociae visus est nutrimenta suggerere. Rex autem suspectum habens tantum fratris honorem et peiora re ipsa de illo veritus, non tam ipsum quam amicos et familiares eius iam aperte insimulans, omnia facta seu dicta eorum in crimina vertebat. Multisque adversus fratrem vulgatis, pluribus ad contestandum subornatis, per insidias necem fratris dicebatur adoptare. Is antehac compertum habens, quod Romanum imperium totius orbis esset asylum, fugiens ad imperatorem evasit erumpnasque suas ac erga se germani crudelem acerbitatem lacrimabili conquestione deploravit; criminationumque suarum invidiam diluendo, ficta quae adversum se dicebantur asserere, et purgationis suae fidem omnibus constare; numquam calumpniatores defore, dum extet cui persuadeatur; iniquissimum esse, quod fratri non sufficeret paterno eum regno expulisse, nisi de capite quoque suo et vita innocentissima supplicium sumeretur. Tali deprecatione permotus Fridericus, missis in Ungariam legatis, de restitutione iuvenis cogitabat, imperialem precibus adiungens dignitatem et auctoritatem. Rex itaque adversus fratrem duos de optimatibus regni sui dirigit ad curiam, episcopum Gervasium de Castro-ferreo et comitem Heidenricum, viros opulentos et copia dicendi satis instructos, per quos et obiecta diluere et de fratris eiectione invidiam in eum qui passus erat retorquere satagere, prosequens iniurias et peccata plurima in se admissa: regni consortio secum illum participasse, solo nomine se illo priorem tantum fuisse, quamdiu germanitatis iura inter se inviolata mansissent; deinde pravorum consilia secutum, quae ad pessima studia lubricam in adolescente aetatem impellebant; ita factum, quemadmodum in corpore, ubi semper dum aliqua pars tumescit suaque corruptione totum corpus debilitat et inficit, ex quo curari desperatur, recidi oportere. Bellum ultro inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset, fugam ipsum simulasse, in regno manere licuisse, donec odia omnium et inimicicias adeo contra se firmaverit, ut velut crudelem hostem et regni insidiatorem pellendum arbitrarentur, antequam facinoribus suis illud cruentari et principatus eius monarchiam scindi ac dilacerari contigisset. Imperator, partibus auditis, cum videret rem eo venturam, quod aut in communi dividendo aut in uniuscuiusvis condempnatione litem opus esset terminari, conferens quoque in corde suo plurium negotiorum occupationes, ad oportuniora tempora decisionem huius litis placuit protelandam. Itaque rogatus ab adolescente, per Venetias illum transmittit in Greciam; legatos quoque regis, acceptis ab eis muneribus ferme ad mille talenta, simulque eos sua liberalitate honoratos ad principem suum cum pacis legatione remeare concessit.