Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Interea confluente ad ipsum undiqueversus copioso exercitu, nuncii diversorum principum aulam replevere, quibus locis singuli eorum cum singulis exercitibus per artiora montium loca transirent, imperatorem consultantes. Tantae siquidem erant auxiliariorum copiae, quod plurium viarum meatus vix eos pre multitudine sustinere potuissent, videlicet Francorum, Saxonum, Ribuariorum, Burgundionum, Suevorum, Baioariorum, Lotharingiorum, Boemorum, Ungarorum, Carentanorum, et cum his aliae nonnullae Celticae seu Germaniae nationes, viri fortes, bellatores infinitae multitudinis vario armorum apparatu, iuventus valida et ad bellorum motus inperterrita. Fridericus habito consilio et provida circumspectione usus hoc modo eis vias et Alpium transitus censuit distribuendas. Dux Austriae Heinricus et item Heinricus dux Carentanus et simul cum eis copiae Ungarorum, ferme DC sagittarii electi, pariterque comites et barones illarum terrarum per Canalem et Forum Iulii atque marchiam Veronensem; dux Bertolfus de Zaringen vel potius Burgundiae cum Lotharingis per viam Iulii Cesaris, quae modo mons Iovis vocatur; multa pars Francorum, Ripariolorum ac Suevorum per Clavennam et lacum Cumanum. Princeps ipse, habens in comitatu suo regem Boemiae, ducem Sueviae, videlicet Fridericum, filium regis Conradi, fratrem suum Conradum palatinum comitem de Rheno, Fridericum Coloniensem, Arnoldum Maguntinum, Hellinum Treverensem archiepiscopos cum episcopis Conrado Eistetense, Daniel Bragensi, Herimanno Verdense, Gebehardo Herbipolense et abbatibus regalium cenobiorum, videlicet Fuldense, Augiense - taceo marchiones, comites clarissimos et valde potentes, quorum nomina si coner perstringere, delicato seu pigro lectori onerosus existam - his omnibus stipatus agminibus, immo divino comitatus presidio, divus augustus Alpium fauces felici procinctu cepit urgere.