Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Itaque Mediolanenses cum viderent universam vim belli suis imminere capitibus, eligunt quos ad curiam mittant legatos, viros eruditos et in dicendo acerrimos. Qui cum se penalibus et stricti iuris actionibus conveniri viderent, neque principem pactione multae pecuniae posse deliniri, suffragio optimatum frustra quesito pacisque infecto negotio ad suos revertuntur.
Imperator, astipulantibus iudicibus et primis de Italia, contra Mediolanenses condempnationis proferens sententiam hostes eos iudicat omnique apparatu ad obsidionem civitatis accingitur. Quibus rebus aput Mediolanum compertis, permota civitas atque immutata urbis facies erat, ex summa laeticia atque lascivia, quae diuturna requies pepererat, repente omnes tristicia invasit. Festinare, trepidare, suo quisque modo et metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus suae rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos pueros, omnia pavere. Fuere tamen plerique, qui se et rem publicam obstinatis animis perditum irent. Nam semper in civitatibus, quibus opes nullae sunt, qui es alienum solvere non possunt, bonis aliorum et quieti invident, nova exoptant, odio suarum rerum omnia mutari student; seditionibus sine cura aluntur, quoniam, ut dicitur, egestas facile habetur sine dampno. Preterea iuventus, quae in agris manuum labore victum querens inopiam tolerabat, publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori pretulerat. Unde factum est, ut, multitudine huius vulgi prevalente, rei publicae iuxta ac sibi consulerent ac libentibus animis belli eventum expectarent, nobilioribus et melioribus metu talium silentio addictis. Et haec quidem in civitate.