Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Postquam dicendi finem fecit, alius voce, alius nutu aut assentire aut contradicere. Vicit tamen inprudentiam consilium saniorum. Unanimes itaque facti, per consules et primos civitatis primo regem Boemiae ducemque Austriae conveniunt, dehinc mediantibus illis alios principes, eosque ad imperatorem de pace supplicaturos dirigunt. Princeps pro regali mansuetudine, pro humanitate naturali cives civitati, civitatem civibus servare cupiens, gratum habebat, cognito populum de pace sentire, consilioque habito, cum videret omnium animos summa alacritate id appetere, de pacis pacto et condicione pertractat. Quod tale fuisse scriptura exinde facta declarat; cuius hoc exemplar est:
In nomine domini nostri Ihesu Christi. Haec est conventio, per quam Mediolanenses in gratiam domini imperatoris redituri sunt et permansuri. Cumas et Laudam civitates ad honorem imperii relevari non prohibebunt et ammodo nec impugnabunt nec destruent, et a fodro et viatico et ab omnimoda exactione se ibidem per omnem eorum ditionem continebunt, et ultro se non intromittent, ut sint liberae illae civitates, sicut Mediolanenses ab ipsis sunt liberi, excepto respectu iuris aecclesiastici, quod habent ad archiepiscopum et aecclesiam Mediolanensem.
Omnes Mediolanenses communiter a minoribus usque ad maiores, ab annis XIIII et supra usque ad annos LXX, fidelitatem domno imperatori iurabunt sine malo ingenio et observabunt.
Palatium imperiale ad honorem domni imperatoris arbitratu bonorum [virorum] elevabunt et cum debito honore bona fide conservabunt.
Pecuniam pro emendatione iniuriarum domno imperatori vel domnae imperatrici sive curiae promissam statutis temporibus persolvent, hoc est terciam partem infra XXX dies, ex quo haec pactio confirmata fuerit, aliam vero terciam partem infra octavam beati Martini, terciam autem residuam partem infra octavam epiphaniae.
Hisque sic persolutis, nullis privatis teneantur promissionibus. Pecuniae promissae summa haec est: novem milia marcarum argenti sive auri vel monetae eiusdem estimationis et pretii.
Pro his tantum pretaxatis capitulis bona fide complendis et conservandis CCC obsides dabunt capitaneos, valvassores, populares, quales approbati fuerint a domno archiepiscopo Mediolanensi et comite Blandratensi et marchione Guillelmo Montis-ferrat et tribus consulibus, si haec domno imperatori placuerint, iuramento astrictis ad hanc electionem fideliter faciendam. Obsides vero in partibus Italiae omnes serventur, preter L vel pauciores per interventum regis Boemorum Labezlai et aliorum principum ultra montes, si domno imperatori placuerit, deferendos. Quibus autem commissi fuerint obsides in Italia, iurent in presentia Mediolanensium ad haec predestinatorum, quod, prefixo tempore transacto, infra octo dies ex quo requisiti fuerint a Mediolanensibus, eos eis libere reddant, ut illi secure eos habeant, si pretaxata capitula ab eis observata fuerint. Tres vero principes Alemanniae dextras dabunt, quod obsides illi qui ultra montes deferentur, si qui erunt, eodem pacto fideliter reddentur.
Consules vero qui nunc sunt ex auctoritate et concessione domni imperatoris usque ad Kal. Februarii proxime venturas perseverent et pro consulatu suo domno imperatori iurent. Venturi vero consules a populo eligantur et ab ipso imperatore confirmentur, quorum medietas ad ipsum veniat, dum in Longobardia fuerit; alias autem eo existente, duo ad eum ex consulibus veniant et iuramento facto officium consulatus sui a domno imperatore recipiant pro se et [pro] socus suis, facturis idem iuramentum domno imperatori coram communi suae civitatis. Si autem legatus a domno imperatore destinatus fuerit in Italiam, eadem coram ipso et per ipsum fiant.
Legati vero domni imperatoris in Italiam directi, si civitatem adierint, in palatio sedeant et placita ad eos delata ad honorem imperii diffiniant. Antequam castra ab obsidione moveantur, captivi omnes reddantur in potestatem regis Boemi, qui et securitatem per se et honestos principes eis faciat, quod captivos illos domno imperatori reddet, si eis domnus imperator pacem fecerit cum Cremonensibus, Papiensibus, Novariensibus, Cumanis, Laudensibus, Vercellensibus; non solum autem Mediolanensibus, verum etiam confederatis eorum, Terdonensibus, Cremensibus et Insulanis, salvo honore domni imperatoris et illibatis amicitiis Mediolanensium et in suo statu permanentibus. Si vero pax eis cum predictis civitatibus facta non fuerit, captivi veteres eis reddantur, nec ob id gratia domni imperatoris ipsi et amici eorum priventur.
Regalia, veluti monetam, theloneum, pedaticum, portus, comitatus et alia similia, si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet et ultra se non intromittet, et si quis per usum haec optinere voluerit et iusticiam inde coram domno imperatore vel nuncio eius facere noluerit, Mediolanenses vindictam de eo pro sua possibilitate sument in persona et possessione et regalia domno imperatori restituent sine fraude et malo ingenio.
Hoc pacto et ordine domnus imperator Mediolanenses et Cremenses cum CXX marcarum emendatione in gratiam suam recipiet et eos et amicos eorum in plena curia publice a banno absolvet et captivos eorum omnes, veteres et novos, eis reddet, statim postquam obsides imperatori dederint et captivos tam veteres quam novos in manum regis Boemorum reddiderint. Datis autem obsidibus et captivis, altera die vel tercia exercitus ab obsidione recedet, et domnus imperator Mediolanenses et eorum res clementer tractabit.
Commune Mediolani prefatas conditiones servabit plenarie, bona fide, sine fraude et malo ingenio, quantum non permanserit per iustum impedimentum et per parabolam Friderici Romani imperatoris vel nuncii eius aut eius successoris. Collectam predictae pecuniae liceat modo facere Mediolanenses ab his quos in sua societate habere consueverant, preter Cumanos, Laudenses et eos qui de comitatu Sifriensi fidelitatem domno imperatori nuper iuraverunt.