Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Ad ultimum de iure feudorum, quod aput Latinos scripto nondum sufficienter expressum fuerat et pene omnes eam beneficiorum iusticiam in iniusticiam converterant, leges promulgavit, quarum capitula presenti annotatione subiecimus:
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta permaneat et singulorum status iugiter servetur illaesus. Quapropter, dum ex predecessorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant et honorem imperii nostraeque felicis expeditionis complementum minuebant. Habito igitur consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali lege Deo propitio perpetuo valitura sanccimus, ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quomodolibet alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini, ad quem feudum spectare dinoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens ne fieret promulgavit; nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum, sed etiam huiusmodi prius illicitas alienationes perpetratas hac presenti sanccione cassamus et in irritum deducimus; nullius temporis prescriptione impediente emptor bonae fidei de precio actionem habeat contra venditorem competentem. Callidis insuper quorumdam machinationibus obviantes, qui precio accepto, quasi sub colore investiturae, quam sibi licere dicunt, feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, omnibus modis prohibemus; plena auctoritate nostra statuentes, ut venditor et emptor, qui tam illicita contraxisse repertus fuerit, feudum amittat, et ad dominum libere revertatur; scriba vero, qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum amittat. Preterea, si quis infeudatus maior XIIII annis sua incuria vel sua negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a primo domino non petierit, transacto hoc spacio, feudum amittat, et ad dominum redeat. Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut, quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit, dimidium reditus feudi unius anni domino non ministraverit, feudum, quod ab episcopo aut ab alio domino habet, amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnibus modis habeat potestatem. Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur; aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi fidelitatem domino faciant, ita tamen ut vasallus plures dominos non compellatur habere nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat; insuper, si filius vassalli dominum offenderit, pater, a domino requisitus, adducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur; si vero pater vult eum deducere, ut satisfaciat, filius autem contempnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit; parique modo vassallus pro omnibus suis bonis domesticis faciat.
Illud quoque precipimus, ut, si vassallus de feudo alium vassallum habuerit et vassallus vassalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit, quem sine fraude antea habuit, feudo privetur, et ad dominum suum, a quo ipse tenebat, revertatur, nisi requisitus ab eo paratus fuerit satisfacere maiori domino, quem offendit, et nisi vassallus idemque dominus, a suo domino requisitus, eum qui maiorem dominum offendit requisierit, ut satisfaciat, feudum amittat. Preterea si de feudo inter duos vassallos sit controversia, domini sit cognitio, et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub debito fidelitatis coniuratos terminetur.
Illud quoque sanccimus, ut in omni sacramento fidelitatis imperator nominatim excipiatur.
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis suo subiectis imperio hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus, ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent, et ut inviolatum inter omnes perpetuo servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, vavassores et omnium locorum rectores cum omnium locorum primatibus et plebeis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando obstringantur, ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tuenda atque vindicanda, et in fine uniuscuiusque quinquennii omnium sacramenta de predicta pace tenenda renoventur.
Si quis vero aliquod ius de quacumque causa vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens ius assequatur. Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, pena C librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur. Oppidum vero XX libris auri multetur. Duces autem et marchiones et comites L libras prestent.
Capitanei vero et maiores vavassores XX libris auri puniantur. Minores autem vavassores et omnes alii predictae pacis violatores VI libras auri inferre compellantur et dampnum passis secundum leges resarciant.
Iniuria seu furtum legittime puniatur. Homicidium et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.
Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius potestate constituti seu confirmati, qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legittime supersederint, dampnum omne et iniuriam passis resarcire compellantur, et insuper, si maior iudex est, sacro erario penam X libras auri prestet, minor autem pena trium librarum auri multetur. Qui vero ad predictam penam persolvendam inopia dinoscitur laborare, sui corporis cohercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.
Conventicula quoque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percellendis.
Episcopos quoque locorum aecclesiastica censura violatores huius sanccionis, donec ad satisfactionem veniant, cohercere, volumus.
Receptoribus etiam malefactorum, qui predictam pacem violaverint, et ementibus nostrae indignationi subiciendis et eadem pena feriendis.
Preterea bona eius publicentur et domus destruantur, qui pacem iurare et tenere noluerit et leges pacis non servat.
Illicitas etiam exactiones, maxime ab aecclesia, quarum abusio iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnimodis condempnamus et prohibemus, et si facte fuerint, in duplum reddantur.
Item sacramenta pupillorum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem vel iniustum metum, etiam a maioribus, maxime ne querimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.
Ad haec: qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisditionem imperatoris vendere non praesumat, et si fecerit, non valeat.