Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Interea cum de curia obtimatum ad singulas civitates bini vel plures pro constituendis potestatibus et consulibus a principe destinati fuissent, contigit Reinaldum cancellarium et Ottonem palatinum comitem de Baioaria, sepe iam memoratos, comitemque Gozwinum ad civitatem Mediolanensem devenisse, id negotium in ea civitate sicut et in caeteris iussos promovere. Populus ergo in seditionem conversus, ad domos, ubi legatos manere suspicabantur, mox procurrere, contumeliosa et superba perstrepere, lapidibus aliisque missilibus crepitare. Nec ab eo tumultu vel comes Blanderatensis, qui et ipse affuit, vel reliqui nobiles eos avertere poterant. Nam et in ea civitate et pene in aliis Italiae urbibus non procerum, sed vulgi motus haec cuncta secuntur. Id ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et ocio adversum. Aliquantae etiam nobilitatis parti studio talium rerum incitatae tumultus ipse et res novae satis placebant. Legati ergo, quorum quidam intra muros urbis erant, inproviso metu incerti ignarique quid potissimum facerent, trepidare, cum nec resistere armatis et multis ipsi pauci et inermes possent et portae ante clausae fugam prohiberent. Comites autem, quos et ipsi magis infensos habebant, extra hospitatos ea res minus terruit; qui sine mora, comperto tumultu, illesi intactique recessere. Altero die tam episcopus quam cancellarius, infecto negotio, eos e vestigio subsecuntur. Ita Mediolanenses, violata pace, ruptis sacramentis, contaminato federe, quod etiam aput barbaros legatis ius gentium constituit, defectionis iteratae venenum, quod corde conceperant, quod occultis machinationibus conflaverant, hac temeritate discooperire non verentur.