Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Porro litterae, quibus ad tantam discussionem transmontanos episcopos invitavit, istae pro exemplo sufficiant:
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Hartmanno Brixinensi episcopo salutem et omne bonum. Quod in passione sua Christus duobus gladiis contentus fuit, hoc in Romana aecclesia et in imperio Romano credimus mirabili providentia declarasse, cum per haec duo rerum capita et principia totus mundus tam in divinis quam in humanis ordinetur. Cumque unus Deus, unus papa, unus imperator sufficiat et una aecclesia Dei esse debeat, quod sine dolore cordis dicere non possumus, duos apostolicos in Romana aecclesia habere videmur. Defuncto itaque Adriano papa in Kalendis Septembr., cardinales, qui columpnae immobiles esse videbantur, quibus sancta et universalis firmissime inniteretur aecclesia, non quae Dei sunt, sed sua querentes et unitatem aecclesiae scindentes, duos pontifices elegerunt et ambos consecraverunt. Pro tanta namque et tam perniciosa aecclesiae iactura tota nimirum Italica aecclesia conturbatur, et dissensiones, scismate orto in capite, iam in inferiora membra defluxissent et totum aecclesiae corpus defedassent, nisi nos consilio et auxilio religiosorum virorum, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati iusticiae rigorem opposuissemus. Ne itaque in tantae discrimine discordiae universalis aecclesia periclitari possit, Romanum imperium, quod ad remedium tam perniciosi morbi divina clementia providit, universorum saluti debet sollicite providere et, ne tanta mala in aecclesia Dei premineant, futuris casibus sollerter obviare. Coadunatis itaque in unum omnibus episcopis, tam Italicis quam Teutonicis, caeterisque principibus ac viris religiosis, qui zelum Dei et aecclesiae habere videbantur, quod facto opus esset, diligenter investigavimus, ex decretis Romanorum pontificum et statutis aecclesiae veraciter accipientes, quod, exorto scismate in Romana aecclesia ex duorum apostolicorum dissensione, ambos vocare et secundum sententiam et consilium orthodoxorum litem decidere deberemus. Ex consilio itaque omnium qui aderant episcoporum caeterorumque principum curiam sollempnem et generalem conventum omnium aecclesiasticorum virorum in octava epiphaniae Papiae celebrandam indiximus, ad quam ambos qui se dicunt Romanos pontifices vocavimus omnesque episcopos imperii nostri et aliorum regnorum, Franciae videlicet, Angliae, Hispaniae atque Ungariae, ut eorum in presentia nostra iusto declaretur examine, quis illorum regimen universalis aecclesiae de iure debeat obtinere. Quia vero ad unitatem aecclesiae reformandam sapientia tua admodum nobis necessaria est, ut ea nequaquam carere valeamus, dilectionem tuam attentissime rogamus et rogando commonemus, quatinus pro fidelitate aecclesiae et imperii ad predictam curiam, omni occasione remota, venias, ut in adventu tuo unitas et pax et tranquillitas aecclesiae reformetur; interim autem predictae scissurae in neutram partem assensum tuum declines nec tamquam iustam et rationabilem aliquatenus recipias. Data Cremae X°. Kal. Novembris.