Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Quare autem tam crebrae litterae Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo super gestis concilii directae sint, haec fuit causa. Cum ad concilium iter cepisset et iam per Forum Iulii et per marchiam Veronensium usque ad civitatem Vicentinorum pervenisset, gravi correptus infirmitate gradum sistere domumque redire coactus est. Sane quoniam tanti viri fecimus mentionem, de vita et moribus eius quedam memorabimus, quae, quamvis ut lucerna super candelabrum posita [nobis] in domo nostrae provinciae clarissime luceret, ab his tamen qui longe positi sunt invida bonis fama difficilius subtrahet, si scribendo celebretur. Erat autem idem vir venerabilis aetate maturus, sacrae paginae litteris decentissime instructus, fide precipuus, religione singularis; humanitate et pietate adeo communis, ut vere dicere posset: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; in largitionibus liberalis, in elemosinis et suscipiendis peregrinis studiosus, in tantum ut sumptus in obsequium pauperum [et] monasteriorum et peregrinorum cottidie expensus non solum palatio suo, verum etiam toti episcopio videretur onerosa. Ipse tamen huiuscemodi pondere minime gravabatur, cum haec incommoda bonae famae, quam ipse tamen minime affectabat, et aeternae retributionis mercede compensaret. Pauperum squalores minime abhorrebat, a leprosis se tangi et contrectari passus est, quin etiam ipse eos interdum tangere manusque osculari non verebatur. Nec sufficere credidit, si in ministerio pauperum famulorum uteretur officiis, nisi ipsemet manibus suis, habitu succinctus, interdum cybum apponeret, poculum porrigeret, aquam non solum lavandis manibus, sed et pedibus infunderet. Cumque non solum in verbo perfectam doctrinam, verum etiam in opere consummatae disciplinae preberet exemplum, merito de eo dicebatur, quod olim de quodam sanctorum, quia: Hic est, qui quale habet verbum talem habet vitam, et qualem habet vitam tale habet et verbum, quoniam quae docet agit et quae agit haec docet. His et aliis plurimis virtutibus et divinae gratiae donis plures quidem ad sui imitationem, universorum autem ad dilectionem sui provocarat affectum. Sed haec hactenus.