Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Quicquid est aut genuinum est aut nativum. Sicut autem genuinum non potest esse non simplex et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium, ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus, quid genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tamquam generans et non genitum, id est carens generatione; nativum velut natum aut genitum, descendens a genuino. Unde Plato: Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper. Et Boetius: Qui tempus ab evo Ire iubes. Generationem vero large accipimus pro ingressu in quamlibet proprietatem vel, ut manifestius loquar, pro quolibet ingressu de non esse ad esse. Unde Aristotiles: Ex oppositis fiunt generationes. In omni enim nativo negatio prior est affirmatione. Genuinum est igitur carens generatione, carens principio, quale aput nos unum tantum invenitur, eternitas videlicet, soli divinitati accommoda. Non enim tria aput nos, quae Plato posuit, inveniuntur principia, sed unum tantum, Deus pater, ex quo omnia, Deus filius, per quem omnia, Deus spiritus sanctus, in quo omnia. Et hi tres, sicut nec tres dii, ita nec tria principia nec tria aeterna, sed unum principium et unum aeternum. Sola ergo divinitas principio carens simplex esse necessariis probatur rationibus. Quidquid enim componitur, ab alio componi necessarium est. Nulla enim res, sicut se non gignit, ita nec se componit. Quod autem ab alio componitur, ab alio esse necesse est. Divinitas vero ab alio non est. Ab alio ergo componi nequit. Simplex igitur est. Unde Boetius in tertio libro de consolatione: Quod si natura quidem inest, sed ratione diversum, cum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis haec diversa coniunxerit. Haec eadem divina essentia, eo quod nec actu nec natura conformem habeat, singularis esse probatur. Quod ex intuitu naturalium facilius consideratur. Cum enim ad contemplanda celsa divinitatis attollimur, eo quod intellectus noster, in quo sedeat, non habet, tamquam de re incerta palpitantes melius negando quam affirmando, id est quid non sit quam quid sit, conspicimus. In nativis igitur omnem naturam seu formam, quae integrum esse subsistentis sit, vel actu et natura vel natura saltem conformem habere necesse est. Verbi gratia: humanitas Socratis actu et natura conformis est humanitati Platonis, dum secundum omnes partes et omnimodum effectum, quod quidam formam substantiae et substantiam formae vocant, tam in isto quam in illo inveniatur. Unde, quamvis Socrates et Plato ratione partiendi in numerum veniant, ut duo dicantur homines, tamen ratione assimilandi unus possunt dici homo. Substantialis namque similitudo non solum subiecta conformia, sed et eadem et unum dici facit, iuxta illud: Participatione speciei plures homines unus, et secundum quod soliti sumus dicere: 'Idem vinum bibitur hic quod Romae'. Partes autem hic voco eas formas, quae ad componendam speciem aut in capite ponuntur, ut generales, aut aggregantur, ut differentiales, aut eas comitantur, ut accidentales. Omnis quippe diffinitio alterius est et alteri convenit; nam formae est et subsistenti convenit. Iam ex his, ut arbitror, patet quod dixi, humanitatem Socratis secundum omnes partes et omnimodum effectum humanitati Platonis conformem esse ac secundum hoc Socratem et Platonem eundem et unum in universali dici solere. Si enim altera rationalis, altera esset mortalis, nec tota esset in isto nec tota in illo, sed aliam partem ista, aliam partem caperet illa; de effectu quoque clarum est, quod, sicut haec illum rationalem seu mortalem, ita illa hunc rationalem seu mortalem facit. Concretio etiam in naturalibus non solum coadunatione formae et subsistentis, sed ex multitudine accidentium, quae substantiale esse comitantur, considerari potest. Verbi causa: humanitas, quae est integrum esse hominis et ex multis, ut ostensum est, formis composita, ad hoc, ut subiectum informet, risibilitatem caeteraque trahit accidentia. Sunt aliae formae subiectum integre informantes, quae naturam tantum conformem habent. Esse quippe solis, etsi non actu, natura conformem habere noscitur. Quare quamvis plures soles non sint, sine repugnantia tamen naturae plures esse possunt. Patet igitur ex opposito per negationem, quod divina essentia nec conformis est nec concretioni subiacet.
Quare, ut verba naturalia in divinam vertantur predicationem, sicut simplex, sic et singularis et solitariadicatur, ut simplex contra compositionem, singularis contra conformitatem, solitaria dividat contra concretionem. Nec igitur actu nec natura conformis est, quia nec fuit nec est nec esse poterit alius Deus, alius creator, alius omnipotens. Unde psalmista: Deus, quis similis tibi? Concretionem non recipit, cum nec subiectum, quod informet, habeat, nec aliquam comitantiam accidentium admittat. Quare nec substantia proprie dici potest. Substantia enim potest quodam modo subiectum vocari, forma vero nullo modo subiectum esse potest. Hoc vero cum iuxta phylosophumnec passionibus nec motui subiciatur, ex hoc aut ex illo constans, sed quidquid est, unum est, et ideo vere est, et fortissimum, nullo nitens, multo melius forma dicitur. Omne namque esse ex forma est. Non est ergo hoc et hoc, sed hoc tantum: pulcherrimum et fortissimum. Si enim conforme haberet, pulcherrimum dici non posset. Si subiecto nitens comitantia accidentium egeret, fortissimum non esset. Quare pulcherrimum et fortissimum est, nullo nitens, et ut optime a predicto phylosopho dictum est, nec diffinitioni nec divisioni, multo minus demonstrationi vel resolutioni apta est. Vere. Cum enim superveniens genus, quo componatur, non habeat, diffinitionem non admittit. Divisionis sectionem quomodo reciperet, quae omnibus, in quas dividi posset, speciebus caret? Demonstrationi quoque qualiter pateret, quae velut omnium principium et primum primiora, veriora, notiora super se habere non potest? Unde necessario ex simplicitatis, singularitatis, solitaritatis, ut ita dicam, natura resolutionis necessitudinem excludit, ut iure solum aeternum, invariabile, incommutabile et sit et naturaliter esse credatur. Caetera namque, si qua sunt, quae variationem non suscipiunt, ut angeli, non ex propria natura, sed ex opificis sui gratia, a cuius invariabilitate ipsi invariabiles denominantur, hoc habere probantur, ut secundum hoc, cum dico: 'Deus est invariabilis, angelus est invariabilis', non alia in secunda quam in prima propositione predicetur invariabilitas, sed eadem. Verbi gratia: Cum dico artificem humanum et opus humanum, non aliam et aliam predico humanitatem, sed hoc, quod de artifice substantive, de opere predico denominative; velut cum dico: 'Socrates ridet, pratum ridet', non aliam de Socrate, aliam de prato predico proprietatem, sed eandem, quam de Socrate proprie, de prato inproprie vel transumptive enuntio. Quod considerans Boetius ait: Tropus nullius est proprietatis. Ostenso de divina essentia iuxta iudicium negationis, cum nec composita, conformis, concreta dici possit, simplicem, singularem, solitariam eam quoquo modo comprehendi, nunc, qualiter omne nativum compositum, conforme, concretum intelligatur, dicendum restat. Omne quippe quod natum est ab alio sine dubio originem sumit. Nichil enim a se nasci potest. Quod autem ex alio est principium non est; ergo est hoc et hoc, ergo simplex non est, compositum igitur est. Non enim hic ad effandum de theologica et ineffabili generatione seu nativitate attollimur, sed tantum de ea, quae a phylosophis genitura, a nobis factura seu creatura dici solet, disputationem instituimus. Sed notandum, quod compositio alia formarum, alia est subsistentium; formarum ex formis, subsistentium ex subsistentibus. Nulla enim forma subsistentium nec subsistens formarum compositionem admittit. Nam tanta diversitate esse et id quod est seiunguntur, ut nec quod est esse sui nec esse eius, quod ipso est, compositionem admittat. Et cum sub nullo genere conveniant compositionemque, ut dictum est, alterum alterius non admittat, alterum tamen sine altero esse nequit. Haecque talis diversissimorum, ut ita dixerim, compactio concretio potius oppositorum quam compositio similium vocatur. Compositio igitur alia, ut dictam est, formarum, alia est subsistentium. Formarum autem aliae compositae, aliae simplices; simplices, ut albedo, compositae, ut humanitas. At simplices in compositione compositae venire possunt; nulla autem simplex per se in naturalibus subiectum informare valet, sed tantum compositam informantem comitatur. Omnem igitur formam ad hoc, ut integre subsistentem informet, compositam esse necesse est et esse hoc et hoc. Subsistentes quoque ex subsistentibus constare nulli dubium est. Omne enim corpus ex corporibus constat. Nec inconveniens arbitrantur phylosophi, sicut quantitatem in inmensas quantitates, sic et corpus in infinita secare corpora. Nullum itaque subsistens simplex, nulla forma, quae sit integrum esse, potest esse non composita. Sed sciendum est, quod subsistens alius suscipit coniunctionem partium, alius non. Corpus suscipit, spiritus non.
Quare et spiritus simplex esse videtur. Ad hoc videndum est simplicitatem quandoque contra compositionem tantum, quandoque contra compositionem simul et concretionem dividere. Unde Boetius in octava regula libri ebdomade: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Non enim in hac regula diversitas inter id quod est et quo est, quae in secunda regula, in qua dicitur: Diversum est esse et id quod est, assignata est, notatur, sed potius ea diversitas formarum, qua subiectum alio est et alio aliquid est. Verbi gratia: Ut corpus corporeitate esse, colore aliquid esse dicitur, sic et spiritus creatus, cum alio sit, alio sapiens sit, quamvis copulatione partium carens simplex esse videatur, tamen, quia formam ex formis compositam habet, ex concretione huiusmodi formae et subsistentis plenarie simplex dici non potest. Omne igitur nativum compositum. De conformitate et concretione supra probatum est, quod videlicet ex substantiali similitudine conforme, ex eo quod subiectum informet multitudinemque post se accidentium trahat, concretum dicatur. Inter omnia vero nativa nichil magis compositum invenitur quam homo, qui non solum ex esse compositum habet esse vel subsistentem ex subsistentibus, sed et ex oppositis compactus subsistentibus oppositorum subsistentium iuncturam, et eorumdem diversarum subsistentiarum compositionem recipit. Quare haut mirandum, si ex tota et tanta compositione compactus facilius resolutioni subiacet. Item cum iuxta Boetii nonam regulam: Omnis diversitas discors, similitudo appetenda sit, et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est illud hoc ipsum, quod appetitur, tanto vehementius ad dissolutionem tendimus, quanto dissidentius ex oppositis partibus constamus. Verbi causa: Corpore ex IIII elementis compacto, igne sursum, terra deorsum, aqua et aere quasi e regione distrahentibus sibique hoc modo partibus dissidentibus, quid inequalius esse poterit? Id ipsum etsi non sensus, ratio tamen in compositione formae percipit. Accedit ad hoc, quod non solum forma, quae substantiale est esse, ex formis est composita, sed quod ipsae formae componentes, nunc nascentes, nunc occidentes, neque umquam in existendi conditione constanti et rata perseverantes subiectum quiescere non permittunt. Unde, decedentibus aliis, aliae semper sine intervallo succedunt. Quem celerrimum fluxum formarum cum sequatur fluxus morarum, tempus tam acutum emergit, ut eius instans vix vel numquam conspici queat. Bene ergo a tam mutabilitatem naturae quam morae considerantibus dictum est: Melius est ad summum quam in summo, quia, cum amplius quo crescat non habeat, decrescere necesse est. Sicut autem a medicis precipitur, ut bonae habitudines, cum in summo fuerint, solvantur, sic non inmerito a probatis animarum medicis suadetur, ut mens, quae rerum prosperitate in summa posita elevari assolet, malorum intuitu reprimatur. Unde est illud: In die bonorum ne inmemor sis malorum. Sed iam ad propositum redeamus.