Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capitulum VII.

At Romanus pontifex Gregorius, qui iam, ut dictum est, principes adversus imperatorem concitabat, omnibus, ut alium crearent, latenter et manifeste scribebat. Igitur Rudolfus dux Suevorum ab eis rex factus diadema a Romana aecclesia accepisse traditur cum huiusmodi scripto: Roma dedit Petro, Petrus diadema Rudolfo. Huius Rudolfi filiam quidam ex nobilissimis regni optimatibus Berhtolfus nomine de castro Zaringen habuit. Non multo post tempore Rudolfus in publico bello a fidelibus imperatoris necatur et in aecclesia Merseburch cultu regio sepelitur. Fertur de imperatore, quod, cum pacatis paulisper his seditionum motibus ad predictam aecclesiam Merseburch venisset ibique prefatum Rudolfum velut regem humatum vidisset, cuidam dicenti, cur eum, qui rex non fuerat, velut regali honore sepultum iacere permitteret, dixerit: 'Utinam omnes inimici mei tam honorifice iacerent'. Occiso Rudolfo gener eius Berhtolfus ducatum Sueviae tamquam a socero sibi concessum usurpat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License