Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capitulum VIII.

Ea tempestate comes quidam Fridericus nomine, ex nobilissimis Sueviae comitibus originem trahens, in castro Stophe dicto coloniam posuerat. Hic, cum esset consilio providus, armis strennuus, ad curiam imperatoris assumptus per multos dies ibidem militarat strennuissimique ac nobilissimi militis officium implensin omnibus periculis suis viriliter imperatori astiterat. Videns ergo princeps rei publicae tam dubium statum, vocato ad se secreto prefato comite, sic eum alloquitur: 'Virorum optime, quem inter omnes in pace fidelissimum et in bello fortissimum expertus sum, cerne, qualiter Romanus orbis tenebris involutus, fide vacuus, iuxta quod dicitur:Ultima caelicolum terras Astrea reliquit, ad ausus nefarios factaque nefandissima concitatur. Nec parentibus reverentia nec dominis debita subiectio servatur. Sacramenta, quae tam iure poli quam iure fori principi a milite publice exhiberi solent, contempnuntur, factiosaque iuramenta, quae contra leges divinas et humanas in angulis fiunt, diabolo instigante pro sacrosanctis habentur. Nullus legibus, nullus divinis sanctionibus honor inpenditur. Cum enim omnis potestas a Deo sit, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Assurge igitur huic tam pessimo morbo atque ad debellandos imperii hostes viriliter accingere. Neque enim priorum meritorum tuorum inmemor existo nec futurorum ingratus ero. Filiam quippe unicam, quam habeo, tibi in matrimonio sortiendam tradam ducatumque Sueviae, quem Berhtolfus invasit, concedam'. Sic itaque predictus Fridericus dux simul Suevorum et gener regis factus ad propria rediit et, ne multis morer, Berhtolfum tandem pacem petere coegit. Quodtamen quidam sub filio suo Friderico factum tradunt. Conditio autem pacis talis fuit, ut Berhtolfus ducatum exfestucaret, sic tamen, quod Turegum nobilissimum Sueviae oppidum a manu imperatoris ei tenendum remaneret. Hoc oppidum in faucibus montium versus Italiam super lacum, unde Lemannus fluvius fluit, situm imperatorum seu regum olim colonia fuit tantaeque iuxta maiorum nostrorum traditionem auctoritatis, ut Mediolanenses, si quando ab imperatore ad Transalpina vocarentur iudicia, ibi discuti vel iudicari de iure deberent. Unde ex eiusdem tam in rebus quam honoribus habundantia in ipsius porta scriptum dicitur: Nobile Turegum multarum copia rerum. A predicto etiam Lemanno fluvio- unde Lucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno - tota illa provincia Alemannia vocatur. Quare quidam totam Teutonicam terram Alemanniam dictam putant omnesque Teutonicos Alemannos vocare solent, cum illa tantum provincia, id est Suevia, a Lemanno fluvio vocetur Alemannia, populique eam inhabitantes solummodo iure vocentur Alemanni. Berhtolfus iste, quamvis in hoc negotio imperio simul et iusticiae cesserit, tamen strennuissimus ac fortissimus fuisse traditur. Unde et adhuc ab antiquioribus de ipso dicitur, quod, si quando nuncius aliqua tristia ipsi apportans, secundum quod fieri assolet, hesitare voluisset, dixerit: 'Dic, dic! scio enim, quod semper laeta tristia vel tristia precedunt laeta; quare tantumdem mihi est primo audire nubilosa, cum postmodum auditurus sim serena, quam primo auditis serenis post auditurus sim nubilosa'. Magnificavox et viro forti digna, qui nativorum volubilitatem sine litteris naturali percipiens ingenio nec in diebus bonorum immemor malorum elevatus nec in diebus malorum immemor bonorumfuit fractus. Fridericus autem ducatum Alemanniae exhinc sine contradictione habuit ac strennue diebus non paucis rexit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License