Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capitulum XXII.

Inter caeteros nobilissimus marchio Saxoniae Albertus captus fuerat. Tanta vero strages Saxonum et precipue nobilium et illustrium virorum ibi facta fuit, ut perpetui odii inter Saxones et Boemos fomes tunc accensus nondum extinctus sit. Otto quoque, qui huius concussionis auctor fuerat, ambitionis suae penas luens ibidem necatus est. Sed, ut dicitur: Flebile principium melior fortuna sequetur, sic et hunc principem melior fortuna secuta ad tantum apicem provexit, ut, sedatis omnium tempestatum motibus, cum triumpho et victoria de Italia rediens in ipsis montibus vivendi finem fecerit. Verum Fridericus dux, mortua uxore sua Iuditha dissensionis tempore, Friderici comitis de Sarburch, fratris Alberti episcopi; filiam Agnetem in uxorem duxit; ab eaque Conradum, qui palatinus comes Rheni nunc esse noscitur, et Clariciam Lodewici Turingiae comitis uxorem accepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License