Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Capitulum L.
Post haec, dum rursus pluribus diebus legeret maximamque post se sociorum multitudinem traheret, sedente in urbe Roma Innocentio, in Francia vero Lodewico superioris Lodewici filioregnante, ab episcopis abbateque Bernhardo denuo ad audientiam aput Senonas evocatur, presentibus Lodewico rege Theobaldoque palatino comite et aliis nobilibus de populoque innumeris. Ubi dum de fide sua discuteretur, seditionem populi timens apostolicae sedis presentiam appellavit. Episcopi vero simul et abbas, missa ad Romanam aecclesiam legatione ac eis, pro quibus impetebatur, capitulis, dampnationis eius sententiam in litteris expetiverunt, quarum exemplar hoc est: Reverentissimo domino et dilectissimo patri, Dei gratia summo pontifici Innocentio S. Remensis archiepiscopus, Iohelinus Suessionis, Gau.Catalaunensis, A. Anebanensisepiscopidebitae subiectionis voluntarium obsequium. Auribus occupatis ad plurima verbum facimus breve de prolixo negotio, pro eo maxime, quod id ipsum plenius et diffusius continetur in litteris domni Senonensis. Petrus Abailardus Christianae fidei meritum evacuare nititur, dum totum, quod Deus est, humana ratione arbitratus comprehendere, ascendit usque ad caelos et descendit usque ad abyssos ; nichil est quod lateat eum, sive in profundum inferni sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, disputans de fide contra fidem, ambulans in magnis et mirabilibus super se, scrutator maiestatis, heresum fabricator. Iam dudum fecerat librum de sancta trinitate, sed sub legato Romanae aecclesiae igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reedificat ruinas Iericho! Surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum hereses, qui dormierant, surrexerunt et apparuerunt multis. Denique iam extendit palmites suos usque ad mare et usque Romam propagines eius. Haec est gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia Romana habet, ubi caput suum reclinet ; hinc confortatus et confirmatus est error eius. Proinde cum fiducia predicat verbum iniquitatis usquequaque. Propterea, cum in conspectu episcoporum super his eum argueret abbas Clarevallensis zelo iusticiae et fidei armatus, ille nec confessus est nec negavit, sed a die et loco et iudice, quem ipse sibi elegerat, sine lesione, sine gravamine, ut prolongaret iniquitatem, sedem apostolicam appellavit. Episcopi, qui propter hoc unum convenerant, vestrae reverentiae deferentes nichil in personam eius egerunt, sed tantummodo capitula a sanctis olim patribus condempnata medicinali necessitate, ne morbus serperet, adiudicaverunt. Quia ergo homo ille multitudinem trahit post se et populum, qui sibi credat, habet, necesse est, ut huic morbo celeri medicina occurratis. Seroenim medicina operatur, Cum mala per longas invaluere moras. Processimus nos in hoc negotio, quousque ausi sumus; tuum, beatissime pater, est de caetero providere, ne aliqua hereticae pravitatis macula decor aecclesiae contaminetur. Tibi commissa est sponsa Christi, o amice sponsi. Tuum est eandem uni viro virginem castam exhibere Christo. Rescriptum vero Innocentii tale. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Heinrico Senonensiet S. Remensi archiepiscopis eorumque suffraganeis et karissimo in Christo filio B. Clarevallensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Testante apostolo, sicut unus Dominus, una fides esse dinoscitur, in qua tamquam immobili fundamento, preter quam nemo potest aliud ponere, firmitas katholicae aecclesiae inviolata consistit. Inde est, quod beatus Petrus apostolorum princeps pro eximia huius fidei confessione audire meruit: Tu es, inquam, Petrus, et super hanc petram edificabo aecclesiam meam, petram utique firmitatem fidei et katholicae unitatis soliditatem manifeste designans. Haec siquidem est inconsutilis tunica redemptoris nostri, super quam milites sortiti sunt, sed eam dividere minime potuerunt. Contra quam in inicio fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Verum apostoli duces dominici gregis et eorum successores apostolici viri ardore caritatis et zelo rectitudinis succensi fidem defendere et eam in cordibus populorum proprii sanguinis effusione plantare non dubitaverunt. Demum cessante persecutorum rabie imperavit Dominus ventis, et facta est in aecclesia tranquillitas magna. Sed quia hostis humani generis semper circuit, querens quem devoret, ad impugnandam sinceritatem fidei fraudulentam hereticorum fallaciam subinduxit. Contra quas veri aecclesiarum rectores viriliter insurgentes eorum prava dogmata cum ipsorum auctoribus condempnarunt. In magna namque Nicena synodo Arrius hereticus est dampnatus. Constantinopolitana synodus Manicheum hereticum debita sententia condempnavit. In Ephesina synodo Nestorius condignam sui erroris condempnationem recepit. Calcedonensis quoque synodus Nestorianam heresim et Euticianam cum Dioscoro et eius complicibus iustissima sententia confutavit. Martianus preterea, licet laicus, christianissimus tamen imperator, katholicae fidei amore succensus, predecessori nostro sanctissimo papae Iohanniscribens adversus eos qui sacra mysteria profanare contendunt inter cetera sic loquitur dicens: Nemo clericus vel militaris vel alterius cuiuslibet conditionis de fide Christiana publice conetur in posterum tractare. Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata et recte disposita revolvere et iterum disputare contendit; et in contemptores huius legis tamquam in sacrilegos pena non deerit. Igitur, si quis clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum removebitur. Dolemus autem, quoniam, sicut litterarum vestrarum inspectione et missis a fraternitate vestra nobis errorum capitulis cognovimus, in novissimis diebus, quando instant periculosa tempora, magistri P. Abailardi pernitiosa doctrina et predictorum hereses et alia perversa dogmata katholicae fidei obviantia pullulare coeperunt. Verum in hoc maxime consolamur et omnipotenti Deo gratias agimus, quod in partibus vestris pro patribus tales filios suscitavit et in tempore apostolatus nostri in aecclesia sua tam preclaros voluit esse pastores, qui novi heretici studeant calumpniis obviare et inmaculatam sponsam uni viro virginem castam exhibere Christo. Nos itaque, qui in kathedra sancti Petri, cui a Domino dictum est: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri perversa dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore dampnavimus eique tamquam heretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus. Datum Laterani XII. Kal. Augusti.