Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capitulum LXV.

Porro, quia nonnulli ex pusillis aecclesiae fratribus scandalizatimirantur, mirando scandalizantur de pretaxatae nostrae expeditionis labore, quod tam arduo et bono inchoata principio tam humilem et non bonum exitum acceperit, ipsis hoc modo respondendum videtur. Nichil vere dici bonum potest, illo solo excepto, qui non aliunde, sed ex se habens quod est, et verissime esse et verissime bonus esse dicitur, iuxta illud: Nemo bonus nisi solus Deus. Caetera vero ab eo non ex ipsius essentiae sectione, sed ex eiusdem bonitatis denominatione bona dicuntur. Quidquid autem in naturalibus bonum vocatur, aut id fit simpliciter aut secundum quid. Sed si simpliciter fit, tunc datum naturae dicitur, sicut concessum gratiae donum, iuxta illud: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Ipsum vero datum naturae, quod simpliciter bonum diximus, velut in civili facultate generalissimum, per donum gratiae tamquam per differentiam ad constituendam quodammodo speciem informatur, secundum quod aliqua dicimus iusta, sobria. Cum ergo aliqua simpliciter in nativis bona dicuntur, procul dubio bonum naturae intelligitur. Unde dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Quomodo lapis et lignum erit bonum. Cum autem ad eius proximam speciem descendimus, universalitate generis per specificam differentiam, quam donum gratiae diximus, ad rationalem restricta naturam, illam tantum solemus dicere iustam vel sobriam. Numquam vero lapidem sicut bonum sic vocamus sobrium vel iustum. Denique, ut verbis Boetii in libro Regularumutar, qui bonum generale iustum speciale ponens adnectit: Nec species descendit in omnia, id est: ut de omnibus quae supponuntur generi predicetur, ita ex opposito dicere licet, quod genus ad ea tantum, ad quae species predicatione sua non contrahatur. Iuxta logicorum enim regulam methodus a genere ad destruendum, a specie valet ad astruendum. Sicut ergo, cum simpliciter aliquid bonum dico, naturae datum, quod velut univoce de suis speciebus predicatur, intelligo, sic, cum secundum quid aliquid bonum esse assero, utilitatem potius quam naturae fontem intueor. Quo usu eius acceptio ad infinita equivocatur. Hinc dicimus equum bonum ex usu vectigandi, vestem bonam ex utilitate induendi, alimentum bonum ex emolumento nutriendi. Item eadem ratione, quod alteri speciei bonum, alteri asseritur malum. Verbi gratia: Iusquiamum alit passerem, necat hominem. Eadem quoque res alia et alia consideratione eiusdem speciei contentis vel etiam eidem singulari erit bona et erit non bona. Unde et solemus dicere: 'Bonum est isti calorem febrilem sentienti bibere aquam, bonum est illi propter infirmitatem stomachi iuxta apostolummodico vino uti'; nec ex hoc sequitur, si secundum quid bonum est isti vel illi, simpliciter esse bonum; sicut non sequitur, si Ethyops est albus dente, ergo est albus, vel e converso: non est niger dente, ergo non est niger. Quod etiam ex divinae paginae usu patet. Velut cum dicimus: 'Non erat bonum Iudeis vel Iude Christum tradere vel crucifigere, etsi nobis esset bonum'. Sicut vero in humana phylosophia album habere dentem non aufert Ethyopi esse nigrum, sic in divina pagina malum Iudeorum non demit universitati passionem Christi esse bonam. Ex quo fit a simili propter eandem causam de predicta nostra expeditione, quod, etsi non fuit bona pro dilatatione terminorum vel commoditate corporum, bona tamen fuit ad multarum salutem animarum, sic tamen, ut bonum non pro dato naturae, sed pro utili semper accipias, et ex eo usu haec emergat subdivisio, ut, sicut supradiximus, bonum quandoque simpliciter dici, quandoque secundum quid, et quando secundum quid dicitur, ad diversum usum utilis equivocari, ita hoc modo bonum idem utile, quandoque simpliciter, quandoque secundum quid vocari. Quamvis, si dicamus sanctum illum abbatemspiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes merito rerum personarumve dispendium reportasse, non sit a rationibus vel antiquis exemplis dissonum; quamquam et spiritus prophetarum non semper subsit prophetis. Qualiter vero predictus bonus vir ei libro, quem Eugenio papae de Consideratione scribens super hac re ad excusationem sui apollogeticum interseruerit, curiosus rerum indagator invenire potest.

Quomodo autem Eugenius papa Romanorum principem de tam gravi tribulatione redeuntem paternis consolationum verbis exceperit, subter annotatum est:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License