Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
LIBER II
Incipiunt capitula in librum secundum
|
|
I. |
De electione Friderici ad imperium. |
II. |
Ratio, quare in eum tam facile consenserit universitas principum. |
III. |
Quod post acceptam fidelitatem a principibus Aquisgrani consecratur secumque Fridericus Monasteriensis episcopus. |
IV. |
Qui legati ad Urbem et in Italiam destinati sint, et quo rex diverterit. |
V. |
Quomodo litem duorum consanguineorum de regno Datiae deciderit. |
VI. |
Quomodo controversiam, quae in Magdeburgensi aecclesia orta fuerat, terminaverit, et quod Ungaris bellum indicere voluerit. |
VII. |
Quod propter litem duorum ducum terminandam aput Herbipolim curiam celebravit et ibidem expeditionem in Italiam iurari fecit. |
VIII. |
Quod Gerhardus Magdeburgensis prepositus Gwicmannum Romae accusavit, et epistola papae super hoc. |
IX. |
Quomodo per duos cardinales assensu principis quidam episcopi depositi sunt, et de duobus ducibus. |
X. |
Quod mortuo Eugenio Anastasius subrogatur, et quod cardinalis Gerardus insolenter agere volens prohibitus et in via mortuus est et Gwicmannus in episcopatu confirmatus. |
XI. |
Quos legatos in Greciam destinaverit. Quod Heinrico Saxonum duci ducatcus Baioariae adiudicatur, et quod rex in Italiam procinctum movit. |
XII. |
Quomodo aput Roncalias quibusdam episcopis regalia abiudicata sint. |
XIII. |
De situ Italiae et more gentis. |
XIV. |
De situ et superbia Mediolani. |
XV. |
De consuetudine et iusticia regni in Italia. |
XVI. |
De diversis querimoniis ad principem delatis. |
XVII. |
Quibus occasionibus rex in Mediolanenses arma converterit. |
XVIII. |
Quedam castra Mediolanensium evertuntur, et de Novaria suoque comite. |
XIX. |
De subversione Kayrae et Hastae et de treuga militum. |
XX. |
De Terdona, et quare obsessa sit. De situ Terdonae et eius presidiis. |
XXI. |
Quomodo obsessa et quomodo inpugnata qualiterve a suis defensata fuerit. |
XXII. |
De invasione cuiusdam castri. |
XXIII. |
De audacia cuiusdam scutiferi. |
XXIV. |
De miserabili conquestione Terdonensium. |
XXV. |
Quod multis malis attriti Terdonenses de pace cogitant. |
XXVI. |
De eversione civitatis. |
XXVII. |
Rex aput Papiam triumphum agens coronatur et inde in Tusciam iter agit. |
XXVIII. |
Rex ad Urbem tendens Romanum pontificem obvium habuit, et de Arnoldo scismatico. |
XXVIX. |
De legatis Romanorum et eorum legatione. |
XXX. |
Quale responsum a principe acceperint. |
XXXI. |
Qualiter hortatu summi pontificis Leoninam urbem et aecclesiam sancti Petri princeps occupari fecerit. |
XXXII. |
Quomodo in eadem aecclesia coronam imperii acceperit. |
XXXIII. |
De excursu et clade Romanorum ac victoria imperatoris. |
XXXIV. |
Princeps regressus ab Urbe quo diverterit et quid fecerit. |
XXXV. |
De eversione Spoleti, quare et qualiter. |
XXXVI. |
De legatis et muneribus Grecorum, et quos imperator remiserit. |
XXXVII. |
Quomodo exules Apuliae terram suam receperint, et quod imperator invitus redire disponit. |
XXXVIII. |
Quibus viis singuli principum redierunt. |
XXXIX. |
De dolo Veronensium ad pontem super Athesam. |
LX. |
Item de insidiis eorum in arto montis, et quomodo victi et capti [sint]. |
LXI. |
De felici reditu principis in Baioariam. |
LXII. |
Imperator patruum suum hortatur ad transigendum cum duce Saxoniae. |
LXIII. |
Quomodo aput Ratisponam Heinricus in possessionem Baioarici ducatus mittitur, et de controversia inter Maguntinum archiepiscopum et palatinum comitem de Rheno. |
LXIV. |
Qualiter ibidem Ratisponensis episcopus in gratiam principis redierit. |
LXV. |
De legatis et excusatione Veronensium ac eorumdem reconciliatione. |
LXVI. |
Qua satisfactione Maguntinus archiepiscopus et palatinus comes in pacem redierint. |
LXVII. |
De obitu Arnaldi Coloniensis archiepiscopi, et quod princeps prenominatos duces ad concordiam revocare satagebat. |
LXVIII. |
De nuptiis imperatoris, ubi et quare. |
LXIX. |
De legatis a Grecia reversis, et quare Grecorum legati ad presentiam imperatoris non admitterentur. |
L. |
Quare expeditionem contra Mediolanenses indixerit, et exemplar litterarum de hoc. |
LI. |
De guerra Papiensium et Mediolanensium. |
LII. |
De scismate Coloniensis aecclesiae propter electionem Friderici et Gerardi. |
LIII. |
De morte Boritii et legatis Grecorum. |
LIV. |
De contentione Coloniensis cleri coram principe. |
LV. |
De transactione duorum ducum. |
LVI. |
De pace facta in Baioaria et decisione litis inter Colonienses. |
Expliciunt capitula
Incipit liber secundus