Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Capitulum XII.
His ita gestis, Fridericus ad ordinanda imperii negotia in regno Burgundiae animum intendit. Cumque Burgundia aliquando per se fortes reges habuisset et per eos suis gentibus precepta dare solita fuisset, ex appetitu libertatis, quae, ut dicitur, res inestimabilis est, iam dudum insolentiam et desuetudinem induerat obsequendi. Ea itaque terra, quae nonnisi multo labore ac bellico sudore subigenda putabatur, ita, Deo ordinante, paruit, quod nisi alia in regno disponenda inevitabiliter imperatorem retraxissent, familiariter et cum paucis usque Arelatum, sedem regni Burgundiae, procedere potuisset. Denique, quod modo viventium excedit memoriam hominum aliquando contigisse, Stephanus Viennensis archiepiscopus et archicancellarius de Burgundia et Eraclius archiepiscopus et primas Lugdunensis et Odo Valentinus episcopus et Gaufredus Avinionensis et Silvio magnus princeps et prepotens de Claria, tunc ad curiam venientes Friderico fidelitatem fecerunt atque hominium et beneficia sua de manu illius reverenter susceperunt. Arelatensis autem archiepiscopus et alii omnes archiepiscopi, episcopi, primates et nobiles venissent idemque fecissent, nisi mora principem adeundi compendio suae brevitatis prestitisset inpedimentum.
Missis tamen per honestos valde et industrios nuncios litteris omnimodam subiectionem et debitam fidelitatem imperio Romano compromiserunt. Lodewicus quoque rex Francorum usque Diunum occurrerat ad colloquium imperatoris, sed eo versus Alemaniam iter agente ceptum non processit. Directis autem uterque principum nunciis, imperator quidem cancellario suo prenominato Reinaldo et comite Udalrico de Lenzeburch, rex vero etiam suo cancellario magistro Alderico, sese per illos mutuo salutarunt. Reliquum legationis, ut videbatur quidem utilitati, re autem vera regali potius fastui studere utrimque videbatur. Nam sicut egomet referente venerabili viro Heinrico Trecense episcopo cognovi, Lodewicus, audito quam strennue partibus illis Fridericus prevaluisset, pertimuit, nec iam ad colloquium, quod suspectum habebat, sed ad bellum se ratus proficisci, clanculo non parvas copias collegerat, adeo quod novem episcopos cum sua milicia una nocte in Trecensi civitate tunc hospitasse memoratus presul memoraret. Cumque tota terra illa non minimo metu nutaret, ipsa trepidatio nobis pro victoria putabatur.