Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Otto of Freising
Gesta Friderici Imperatoris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capitulum XIIII.

Romanus imperator, etsi in aliis omnibus secunda fortuna usus est, in morte tamen nonnullorum principum per idem tempus eius sevitiam expertus est, quorum ut aput posteros nulla celebretur memoria, nobilitas generis, mentis prudentia et egregiae tam animi quam corporis virtutes non permittunt. In numero quorum primus fuit Otto Frisingensis aecclesiae venerabilis presul, huius istius operis auctor et feliciori fine futurus consummator, nisi, ut quidam incusant, fata virtutibus invidissent. Et quia tam in huius preclari viri nece quam in conflagratione Frisingensis aecclesiae patria mea duplici contritione attrita est, nemo me accuset, si vel patriae miserias vel amantissimi domini et nutritoris mei flebilem interitum prolixiore narratione prosequar, sed dolori veniam tribuat, considerantibus nobis civitatem nostram ad tantum felicitatis gaudium processisse eandemque fere ad ultimos casus inclinatam. Si quis autem, ut ait quidam, durior misericordiae sit iudex, res quidem tribuat hystoriae, lamenta vero scriptori. Anno ergo ab incarnatione Domini MoCoLVIIII°, indictione VII, regnante serenissimo imperatore Friderico, anno imperii eius III, regni V°, memoratus antistes ab hac luce Deo vocante migravit. Is primo velut caelitus et a Deo missus, cum eandem aecclesiam repperisset omnibus fere bonis destitutam, distractas facultates, collapsa palatia, familiam attritam, religionis monasteriorum nullam vel parvam memoriam, ope divina tandem ipsam in eum locum reduxerat, ut clero religionem, familiae libertatem, facultatibus copiam, edificiis decorem ab hac luce subtractus restituisset, eiusque cura, labor [et] meritum circa sedem et gentem suam perinde fuerat, acsi non tam instaurator quam fundator illius extitisset. Huic negotio prestabat adminiculum et opem tum genus viri, tum probitas, tum conversationis estimatio. Nempe imperatorum Heinrici quarti nepos, sororius quinti Heinrici, Conradi regis frater uterinus, Friderici imperatoris augustissimi huius qui iam feliciter regnat patruus, ex clarissimo regni principe Leopaldo marchione patre et matre Agnete, filia quarti Heinrici imperatoris, pariter cum fratribus suis germanis, Conrado Pataviensi episcopo, Leopaldo duce Baioariae et Heinrico duce Austriae, necnon et sororibus, Gerdruda ducissa Boemiae et Berhta ducissa Polanorum ac Ita marchionissa de Monte-ferrato, N. imperatricis Hyspaniae genitrice; de tanta, inquam, tamque illustri parentela proles ipse nobilissima traxit originem. Litterali scientia non mediocriter aut vulgariter instructus, inter episcopos Alemanniae vel primus vel inter primos habebatur, in tantum, ut preter sacrae paginae cognitionem, cuius secretis et sententiarum abditis prepollebat, phylosophicorum et Aristotelicorum librorum subtilitatem in topicis, analeticis atque elencis fere primus nostris finibus adportaverit. Ob ea et aliarum multarum privilegia gratiarum, fiducia quoque tam secularis prudentiae quam eloquio fretus facundissimae linguae, cum sepius in causis aecclesiae coram regibus et principibus constantissime ageret, et exinde sibi gloria laudem, laus invidiam, ut assolet, non modicam peperisset, laqueos adversantium inperterritus declinavit et obloquentium ora sine lesione probe probus evasit. Sane vivendi modum iuxta Cisterciensis ordinis religionem instituerat, ibique in monasterio Morimundensi primo abbas, eo usque probatus et electus inventus est, ut merito sibi diceretur: Amice, ascende superius. Episcopus factus, transcurso iuventutis fervore ac sopito lubricae aetatis incentivo, oleum peccatoris declinans et iusticiam suam in. conspectu hominum et favore facere parvi pendens, Deo potius, quem conscientiae et corda non fallunt, placere satagebat, adtendens illud ewangelicum: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Unde factum est, ut, si quid ex conversatione mundana pulverulentiae contraxisset, in presenti lingua detrahentium, quae ut gladius acutus, raderetur atque purgaretur. Siquidem supradicto principe Friderico, patruo suo, in Italicam expeditionem iter agente, cum et ipse sicut necessarius et perutilis imperii negotiis ire debuisset, nutu divino contigit, ipsum iter retractare, ut vir religiosus inter manus fratrum orantium potius quam inter strepitum preliantium exspirans, dicere posset: Domine, suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus etc.. Benigne vero ab imperatore dimissus multis gemitibus commissam sibi suae benignitati commendavit aecclesiam, ac quodam spiritu prophetico de fine suo prescius, ne post mortem suam ipsam aliquo modo gravaret et libertate electionis, ut iam sepius in aliis aecclesiis factum dicebatur, eam nullo modo privaret, postulavit. Accepto de hac probabili petitione fideli laudamento, ad propria reversus est.

At cum aliquibus de morte sua seu per visiones seu per somnia revelatum fuisse, referentibus et commonentibus quibusdam religiosis, cognovisset, salutatis fraterna caritate media quam intime fratribus et valedicto, occasione visitandi Cisterciense capitulum viam carpit et iam dudum languore ac debilitate corporis invalidus, laborioso itinere, nichil tamen adhuc suis qui secum erant metuentibus, ad prenominatum Morimundense monasterium pervenit. Ibi per aliquot dies lecto cubans et iam de obitu suo nequaquam dubius, dum sacro liquore olei, sicut moris est, perunctus fuisset et de pecunia sua laudabili testamento ordinasset, inter caetera, quae sollicitus de salute sua previdebat, etiam hunc codicem manibus suis offerri precepit eumque litteratis et religiosis viris tradidit, ut, si quid pro sententia magistri Gileberti, ut patet in prioribus, dixisse visus esset, quod quempiam posset offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur, seque catholicae fidei assertorem iuxta sanctae Romanae, immo et universalis aecclesiae regulam professus est; deinde multa prius cordis contritione et humili confessione reatum suum recognoscens, sumptis sacrosanctis misteriis, in medio multitudinis sanctorum tam episcoporum quam abbatum Domino spiritum reddidit. Felix utique et pro meritis suis divino munere donatus, ut antea raptus sit, quam unicam suam, dilectam suam, aecclesiam videlicet, cui ipse spiritali et intimo amore connexus erat, in favillam et cinerem conversam vidisset et subversam. Cum autem adhuc vivens locum sepulturae suae fratribus digito premonstrasset extra aecclesiam in loco humili, ubi scilicet ab omnibus fratribus calcari debuisset, huic eius ultimae voluntati obviandum putabatur, et intra septa aecclesiae iuxta maius altare honorifice tumulatus est, eiusque sepulchrum a cunctis fratribus honore ac veneratione dignum habetur. Ego autem, qui huius operis principium eius ex ore adnotavi finemque eius de principis iussu perficiendum suscepi et manu mea ipsius extrema lumina clausi, hoc epithaphium composui et tumulo eius inscribi feci:

Libram Phebus subiit cum falcitenente,
Luci nox prevaluit die decrescente,
Vita minus habuit morte prevalente,
Otto quando corruit raptus, heu! repente.
Hic, si gradum consulis: presul dignitate;
Formam: decens, habilis, iuvenis etate;
Genus: alta nobilis regum maiestate;
Mores: commendabilis mira probitate.
Monachum se prebuit, si religionem,
Ydeas asseruit, si positionem.
Virgo, cuius meruit intercessionem,
Eius ad quem genuit agat mentionem!
Huius frequens otium in philosophia,
Maius exercitium in theologia,
Fedus sibi mutuum cum philologia;
Nunc sit ei speculum summa theoria!
Plangat hunc Germania planctu generali!
Magis tu, Frisingia, orba viro tali,
Cui tot privilegia dono speciali,
Iugi querimonia debes lamentari.
Huius in te studio studium vigebat;
Grata disceptatio plures acuebat.
Quid mos aut quid ratio, nemo non videbat;
Fraus et cavillatio latens non latebat.
Hic sacrum aecclesiae sublimavit cultum,
Ipse dedit strepere logicum tumultum;
Hoc in eius cinere totum est sepultum.
Talem nemo plangere potest satis multum.
Quis nunc tantam gratiam formis affirmabit?
Quis ad consequentiam tropos revocabit,
Aut quis elegantiam dictis assignabit?
Heu qualem sententiam scola vento dabit!
Quid rerum compactio, sagax dum rimatur,
Mathesis abstractio quid, dum contemplatur,
Quod nichil privatio, per hunc dum probatur,
Quid ambarum actio, morte sciri datur.
Huius necem patria iuste dedignata,
Clara dolens atria rectore privata,
De se bene meritum cernens in favilla,
Ivit in interitum pariter et illa.
Tantas ad exequias turba populorum
Pias fundat lacrimas, mestum ducens chorum!
Ad preces continuas et lamenta quorum
Illum salvet, animas qui beat ius forum! Amen.

[Aliud metrum].

Quidquid in orbe beat preclaros et meliores,
Presulis Ottonis mire cumulavit honores.
Si proavi vel avi probitas, sacer ordo, potestas
Deberent mortis furias cohibere molestas,
Non moriturus erat preclare preditus illis.
Heu talem communibus accessisse favillis!
Quam facunda viri vox, qualis philosophia,
Hortatu regum docet edita chronographia.
Luxit eum patria propria comitata ruina.
Propicietur ei Deus et pia virgo Maria! [Amen].




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License