Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Capitulum XLVI.
Interea Beatrix imperatrix, dux Baioariae et Saxoniae Heinricus, Conradus Augustensis episcopus, uti decretum erat, milites scribere, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus iter incipere. Profectique cum magno exercitu paucis diebus in Italiam perveniunt suoque adventu nostris laeticiam, hostibus metum incutiunt. Erat enim isdem princeps filius, ut supra dictum est, Heinrici ducis et Gerdrudis, filiae Lotharii imperatoris. Qui a primis cunabulis patre et matre orbatus, ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae corrumpendum, sed, uti mos Saxonum est, equitare, iaculari, cursu cum equalibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Eius studium, ut de quodam dicitur, modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; cum strennuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat. Ita, quo minus appetetat gloriam, eo magis illam assequebatur. In omnibus gloriosis plurimum facere et minimum ipse de se loqui. Is, recepto ab imperatore, ut supra dictum est, ducatu Baioariae, ubi naturam et mores hominum cognovit, multa cura, multo consilio in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut, treuga per totam Baioariam firmata, bonis vehementer carus, malis maximo terrori esset, adeo ut absentem velut presentem timendo leges pacis, quas sanxerat, nemo sine pena capitis auderet infringere. Qui cum suos milites regiis coniunxisset, in brevi spacio novi veteresque coaluere, virtusque omnium equalis facta est. Nam et non multo post avunculus imperatoris, Gwelfo princeps Sardiniae, dux Spoleti, marchio Tusciae, et ipse novum adducens exercitum, cum multo apparatu advenit suoque adventu nostris spem triumphi, adversariis fiduciam paciscendi donavit. Ita [hi] duo viri sanguine coniunctissimi, utpote unus eorum alterius fratris filius, diversis inter se virtutibus certabant. Gwelfo dando, sublevando, ignoscendo, dux Heinricus severitate et malorum pernitie gloriam adeptus est. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Gwelfo negotiis amicorum intentus sua negligere, nichil denegare quod dono dignum esset; magnas potentias affectabat, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At dux Heinricus studium modestiae decoris pretendens, non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed pro pacis negotiis absens simul presensque pugnabat. Ita memoria nostra ingenti virtute, diversis moribus fuere hi viri duo, dux Heinricus et dux Gwelfo, quos, quoniam res obtulerat, silentio preterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem, valdeque iocundum, ut in his duobus clarissimis viris nostra tempora suum Catonem in uno, in altero suum Cesarem invenissent. Redeo autem, unde digressus sum.