Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Capitulum LXV.
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Rolando cancellario caeterisque cardinalibus, qui eum elegerunt Romanum pontificem, salutem et omne bonum. Quoniam divina preordinante clementia Romani imperii gubernacula suscepimus, oportet ut in omnibus viis nostris ipsius legem custodiamus, cuius munere, cuius voluntate dignitatis nostrae apicem adepti sumus. In hoc itaque sacratissimo proposito constituti, cum omnibus aecclesiis in imperio nostro constitutis debeamus patrocinari, sacrosanctae Romanae aecclesiae tanto propensius debemus providere, quanto ipsius cura et defensio a divina providentia creditur esse commissa nobis specialius. Eapropter de discordia, quae in substituendo Romanum pontificem inter vos suborta est, plurimum dolemus, timentes, ne occasione huius scismatis aecclesia Christi sanguine redempta debeat dilacerari, presertim cum robur aecclesiae foris titubare videatur, quoniam unitas ipsius scissura domestica interius dilaniatur. Ut autem huic pesti competens et Deo gratum exhibeamus remedium, religiosorum virorum consilio generalem curiam et conventum in octava epiphaniae Papiae indiximus celebrandam. Ad quam evocavimus totius imperii nostri et aliorum regnorum, scilicet Angliae, Franciae, Ungariae, Datiae, archiepiscopos, episcopos, abbates et viros religiosos ac Deum timentes, quatinus, remoto omni seculari iudicio, hoc tam magnum aecclesiae negotium aecclesiasticarum tantum personarum sententia ita sopiatur, ut et Deo debitus exinde honor deferatur et aecclesia Romana sua integritate et iusticia non possit a quoquam privari vel status Urbis, quae caput imperii nostri est, inquietari. Proinde eruditioni vestrae mandamus et ex parte Dei omnipotentis et totius aecclesiae catholicae praecipimus, ut ad eandem curiam sive conventum veniatis, aecclesiasticarum personarum sententiam audituri et recepturi. Testis enim nobis est Deus, quia in hac curia nec amore nec odio alicuius personae quicquam aliud querimus quam honorem Dei et aecclesiae suae unitatem. Quod si ad tam celebrem aecclesiae conventum examinationis causa venire volueritis, karissimi principes nostri et aecclesiae katholicae Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis patres et episcopi venerabiles, quos de palatio nostro ad vos transmisimus, una cum comite palatino, consanguineo nostro, aliisque legatis nostris, securum vobis conductum prestabunt. Si vero iusticiam Dei et aecclesiae in tam sollempni conventu recipere nolueritis, videat Deus et iudicet. Nos autem, ipsius favente gratia qui dat salutem regibus, iusticiam Dei, quae nullum magis quam imperatorem Romanum decet, prosequemur.