Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Otto of Freising Gesta Friderici Imperatoris IntraText CT - Text |
Capitulum LXXXII.
Domino suo in Christo reverendo Everhardo Salzburgensi archiepiscopo frater Heinricus dictus prepositus de Berthersgadem cum devotis orationibus debitae subiectionis obsequia. Si cuncta quae audivimus et vidimus scribere deberemus, non cartam sed volumen facere videremur. Verum summam eorum, quae de duorum electione Romanorum pontificum acta sunt, breviter paternitati vestrae notificamus. Curia, quae in octavis epiphaniae Papiae fuerat indicta, usque in sextam feriam proximam ante caput ieiunii, quia in destructione Cremae domnus imperator detinebatur, est dilata. In qua considentibus domno patriarcha, archiepiscopis et diversarum terrarum fere quinquaginta episcopis, legatis quoque regis Franciae et archiepiscoporum, Arelatensis scilicet, Lugdunensis, Viennensis, Bisuntini atque Treverensis et Ravennatis electi, cardinales et clerici, qui pro parte Victoris aderant, in medium processerunt et utriusque seriem electionis exposuerunt. Super qua continuis V diebus ab episcopis et aliis prudentibus viris copiose disputatum cum fuisset, sexta tandem die in publico consistorio electionis capitula denuo proposita sunt, et singula a canonicis aecclesiae beati Petri et rectoribus Romani cleri sacramento super sancta quatuor euvangelia prestito confirmata. Pars autem altera nec ipsa venit nec responsales, qua de causa nescimus, conventui direxit. Recitatae sunt insuper litterae quam plures bullatae ab Alexandro et cardinalibus qui cum ipso sunt episcopis et civitatibus Longobardiae directae, sed a fidelibus domni imperatoris captae, ex quarum tenore machinationes eorum et molimina contra imperium patenter sunt deprehensa. Unde, quia dilatio non parvum tam aecclesiae quam imperio videbatur minari periculum, presertim quia non erat qui predictis assertionibus et probationibus contradiceret, cum utraque nimirum pars non ad curiae, sed ad aecclesiae fuisset examinationem vocata, episcopi parti Victoris, quae ipsum XI diebus antequam Alexander inmantaretur inmantatum fuisse et in sede beati Petri, adversa parte presente, absque reclamatione sedisse, prestito, ut dictum est, sacramento probaverat, assensum prebuerunt et eundem Victorem ut apostolicum in aecclesia sollempniter suscipientes solitam ei reverentiam exhibuerunt. Facta sunt haec domno imperatore et fidelibus imperii annitentibus propter causas memoratas. Quapropter ipsemet eidem iam confirmato pontifici ante fores aecclesiae descendenti consuetum detulit honorem. Secunda vero post haec die sepe iam dictus domnus Victor, celebrato sollempniter synodi officio, alterius partis principem cum quibusdam suis fautoribus, episcopis scilicet Ostiense et Portuense, eo quod consecrationis manum eidem presumpserant imponere, cardinalibus etiam Heinrico Pisano, Iohanne Neapolitano et Iacincto, anathematis vinculo extinctis candelis innodavit. Excommunicavit autem Heinricum Pisanum idcirco, quod mandato eius magister Raimundus cardinalis despoliatus et atrociter cesus fuerit. Prepositum etiam Placentinum, quia domnum Tusculanum armata manu invaserit et despoliatum multis contumeliis affecerit, simili sententiae involvit. Wilhelmum preterea Siculum atque Mediolanenses pro invasionibus aecclesiarum et imperii ad canonicam vocavit satisfactionem. Interfuerunt his omnibus metropolitani, domnus patriarcha, Maguntinus, Coloniensis, Magdeburgensis atque Bremensis cum nonnullis suffraganeis suis et maxima pars episcoporum Longobardiae, quorum plurimi affectuosum et plenarium predictae confirmationi tribuerunt assensum. Domnus vero patriarcha et quidam alii, salva in posterum catholicae aecclesiae censura, propter memoratas imperii necessitates obedierunt. Absentes omnes quos prenotavimus archiepiscopi pro se et suis suffraganeis plenarie consenserunt, excepto Treverense, qui, cum iter cepisset, infirmitate prepeditus, excusatorias tantummodo litteras direxerat. Presentes autem eius suffraganei Tullensis et Verdunensis pro se et consuffraganeo suo Metense in integrum spoponderunt. [Domni] Babinbergensis, Pataviensis et Ratisponensis patriarcham sunt imitati. Pro confirmandis omnibus quae facta sunt mittuntur legati [domnus] Coloniensis in Franciam, Verdunensis in Hyspaniam, Bragensis in Ungariam. Si interim alia scripta, quorum quedam vidimus, meram de his veritatem minus continentia ad manus vestras devenerint, sciat sanctitas vestra, quod, ut pro parte potuimus, sinceram de his significavimus veritatem. Plenius autem presentes insinuabimus.