Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sanctus Vincentius Lerinensis Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis IntraText CT - Text |
|
|
1 Insula Lerina vel Lirinus, quae jacet Lat. 43o 30' 6" Long. 24o 42' 55". Lerina hodie nomen S. Honorati habet, qui celeberrimi quondam totius Galliae monasterii in illa insula auctor fuit et conditor. 2 Ergo in insula illa, praeter monasterium, erat aliqua habitatio hominum secularium. Remotiorem porro villulam vocavit Lirinum: quia cum insula esset in mari Mediterraneo, manifestum erat eam remotam esse ab urbibus et oppidis. 3 Vincentii tempestate in usu erat Commonitorii vox: tum ad significanda mandata legatis scripto data, ut a Theodosio Commonitorium Elpidio comiti datum Ephesum proficiscenti ad Synodum, et alterum a Zosimo Faustino consignatum, quum in Africam missus fuit. Frequentius tamen sumebatur pro lege a mandante praescripta, ut exsequatur, quod constat ex Epist. Innocentii Papae pro Joanne Chrysostomo. Hic vero, ut recte observat Baluzius in notis, significat scriptionis genus cujusmodi sunt adversaria ad sublevandam memoriam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |