Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sanctus Vincentius Lerinensis
Adversus profanas omnium novitates haereticorum commonitorium cum notis

IntraText CT - Text

  • I
    • II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Saepe igitur magno studio et summa attentione perquirens a quamplurimis sanctitate et doctrina praestantibus viris quonam modo possim certa quadam et quasi generali ac regulari via catholicae fidei veritatem ab haereticae pravitatis falsitate discernere, hujusmodi semper responsum ab omnibus fere retuli, quod sive ego, sive quis alius vellet exsurgentium haereticorum fraudes deprehendere laqueosque vitare, et in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam, Domino adjuvante, deberet: primum scilicet divinae legis auctoritate, tum deinde Ecclesiae catholicae traditione. Hic forsitan requirat aliquis: Cum sit perfectus Scripturarum Canon, sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est ut ei Ecclesiasticae intelligentiae jungatur auctoritas?

Quia videlice Scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur; ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius, Macedonius; aliter Photinus, Apollinaris, Priscillianus, aliter Jovinianus, Pelagius, Caelestius; aliter postremo Nestorius. Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum Ecclesiastici et Catholici sensus normam dirigatur.

In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. Hoc est etenim 4 vere proprieque catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fiet, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Sequemur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia;

antiquitatem vero ita, si ab his sensibus nullatenus recedamus quos sanctos majores ac patres nostros celebrasse manifestum est: consensionem quoque itidem, si, in ipsa vetustate, omnium vel certe pene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones sententiasque sectemur.




4 Proprietate catholici nominis usi sunt Patres ad refellendos haereticos, quoniam juxta Prophetarum vaticinia per Orbem diffundenda erat Ecclesia, et non coarctanda in angulum parvae regionis, vel in Terrae particulam; alioquin ut recte arguit Optatus lib. 2 de Schism. Donatist. num. 1: «Ubi erit proprietas Catholici nominis, quum inde dicta sit Catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa.» Quod nomen quia honorificum, spemque salutis complectens, invident Haeretici nobis, conanturque eripere, ut olim Christiani nomen invidit Julianus Apostata. At Romanae Ecclesiae filiis convenire acute ex ipsa haereticorum mente demonstrat Augustinus lib. Op. Imperfecti num. 75: «Athanasianos, inquit, vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab Haereticis a vobis dissentientibus, et vobis similibus, Pelagiani vocamini: quemadmodum non tantum a Catholica, sed etiam ab haeresibus vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis nominibus. Nec mirum esse debet, quod novi haeretici, catholicis a quibus exeunt novum nomen imponant (quod placuit etiam vanitati haereticorum nostri aevi). Hoc enim, et alii fecerunt, quando similiter exierunt






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License