IV.
Sed ut planiora fiant quae dicimus, exemplis singillatim illustranda
sunt et paulo uberius exaggeranda; ne immodicae
brevitatis studio rapiantur rerum pondera orationis celeritate. Tempore Donati 6, a quo Donatistae, cum sese 7 multa pars Africae in erroris sui
furias praecipitaret, cumque immemor nominis, religionis, professionis, unius hominis
sacrilegam temeritatem Ecclesiae Christi praeponeret, tunc quicumque per
Africam constituti, profano schismate detestato, universis mundi Ecclesiis
adsociati sunt, soli ex illis omnibus intra sacraria catholicae fidei salvi
esse potuerunt; egregiam profecto relinquentes posteris formam, quemadmodum
scilicet deinceps, bono more, unius aut certe paucorum vesaniae universorum
sanitas anteferretur. Item quando Arianorum venenum non jam portiunculam
quamdam, sed pene orbem totum contaminaverat, adeo ut prope cunctis Latini
sermonis Episcopis partim vi, partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus
offunderetur, quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret,
tunc quisquis verus Christi amator et cultor exstitit, antiquam fidem novellae
perfidiae praeferendo, nulla contagii ipsius peste maculatus est. Cujus quidem
temporis periculo satis superque monstratum est quantum invehatur calamitatis
novelli dogmatis inductione. Hunc siquidem non solum parvae res, sed etiam
maximae labefactatae sunt. Nec
enim tantum adfinitates, cognationes, amicitiae, domus, verum etiam urbes,
populi, provinciae, nationes, universum postremo Romanum Imperium funditus
concussum et emotum est. Namque cum prophana ipsa Arianorum novitas,
velut quaedam Bellona aut furia, capto primo omnium Imperatore, cuncta deinde
palatii culmina egibus novis subjugasset, nequaquam deinceps destitit universa
miscere atque vexare, privata ac publica, sacra prophanaque omnia, nullum boni
et veri gerere discrimen, sed quoscumque conlibuisset, tanquam de loco
superiore percutere.
Tunc temeratae conjuges, depullatae viduae, prophanatae virgines, monasteria
demolita, disturbati clerici, verberati levitae, acti in exilium sacerdotes,
oppleta sanctis ergastula, carceres, metalla: quorum pars maxima, interdictis
urbibus, protrusi atque extorres, inter deserta, speluncas, feras, saxa,
nuditate, fame, siti affecti, contriti et tabefacti sunt. Atque haec omnia
numquid ullam aliam ob causam, nisi utique dum pro coelesti dogmate humanae
superstitiones introducuntur, dum bene fundata antiquitas scelesta novitate
subruitur, dum superiorum instituta violantur, dum rescinduntur scita patrum,
dum convelluntur definita majorum, dum sese intra sacratae atque incorruptae
vetustatis castissimos limites prophanae ac novellae curiositatis libido non
continet?
|